XXIX.
[1] Quid enim orationi de spiritu et ueritate uenienti
negauit Deus qui eam exigit? Legimus et audimus et credimus quanta documenta
efficaciae eius. Vetus quidem oratio et ab ignibus et a bestiis et ab inedia
liberabat et tamen non a Christo acceperat formam. Ceterum quanto amplius
o<pe>ratur oratio Christiana! Non roris angelum in mediis ignibus sistit,
nec ora leonibus obstruit, nec esurientibus rusticorum prandium transfert,
nullum sensum passionis delegata gratia auertit, sed patientes et sentientes et
dolentes sufferentia instruit, uirtute ampliat gratiam, ut sciat fides quid a
Domino consequatur, intelligens quid pro Dei nomine patiatur. [2]
Sed et retro oratio plagas irrogabat, fundebat hostium exercitus, imbrium
utilia prohibebat. Nunc uero oratio iustitiae omnem iram Dei auertit, pro
inimicis excubat, pro persequentibus supplicat. Mirum si aquas coelestes
extorquere nouit, quae potuit et ignes impetrare? Sola est oratio, quae Deum
uincit; sed Christus eam nihil mali nouit operari, omnem illi uirtutem de bono
contulit. Itaque nihil nouit nisi defunctorum animas de ipso mortis itinere
<re> uocare, debiles reformare, aegros remediare, daemoniacos expiare,
claustra carceris aperire, uincula innocentium soluere. Eadem diluit delicta,
tentationes repellit, persecutiones extinguit, pusillanimos consolatur,
magnanimos oblectat, peregrinantes deducit, fluctus mitigat, latrones
obstupefacit, alit pauperes, regit diuites, lapsos erigit, cadentes suspendit,
stantes continet. [3] Oratio murus est fidei, arma et tela
nostra aduersus hostem qui nos undique obseruat. Itaque nunquam inermes
incedamus. Die stationis, nocte uigiliae meminerimus. Sub armis orationis
signum nostri imperatoris custodiamus, tubam angeli exspectemus orantes. [4]
Orant etiam angeli omnes, orat omnis creatura, orant pecudes et ferae et genua
declinant et egredientes de stabulis ac speluncis, ad caelum non otiosi ore
suspiciunt uibrantes spiritum suo mouere. Sed et aues nunc exsurgentes
eriguntur ad caelum et alarum crucem pro manibus expandunt et dicunt aliquid
quod oratio uideatur. Quid ergo amplius de officio orationis? Etiam ipse
Dominus orauit, cui sit honor et uirtus in saecula saeculorum.
|