Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Quintus Septimius Florens Tertullianus De oratione IntraText CT - Text |
|
|
XVI. [1] Item quod assignata oratione assidendi mos est quibusdam, non perspicio rationem, nisi quam pueri uolunt. Quid enim? Si Hermas ille, cuius scriptura fere ' Pastor' inscribitur, transacta oratione non super lectum assedisset, uerum aliud quid fecisset, id quoque ad obseruationem uindicaremus? Vtique non. [2] Simpliciter enim et nunc positum est: Cum adorassem et assedissem super lectum, ad ordinem narrationis, non ad instar disciplinae. [3] Alioquin nusquam erit adorandum, nisi ubi fuerit lectus. [4] Immo contra scripturam fecerit, si quis in cathedra aut subsellio sederit. [5] Porro cum perinde faciant nationes uel adoratis sigillaribus suis residendo, uel propterea in nobis reprehendi meretur quod apud idola celebratur. [6] Eo apponitur et inreuerentiae crimen, etiam ipsis nationibus, si quid saperent intelligendum: si quidem inreuerens est assidere sub conspectu contraque conspectum eius quem cum maxime reuerearis ac uenereris, quanto magis sub conspectu Dei uiui angelo adhuc orationis astante factum istud irreligiosissimum est! Nisi exprobramus Deo quod nos oratio fatigauerit.
|
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |