Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Quintus Septimius Florens Tertullianus
De oratione

IntraText CT - Text

  • XVII
Previous - Next

Click here to show the links to concordance

XVII. [1] Atqui cum modestia et humilitate adorantes magis commendabimus Deo preces nostras, ne ipsis quidem manibus sublimius elatis , sed temperate ac probe elatis, ne uultu quidem in audaciam erecto. [2] Nam et ille publicanus, qui non tantum prece, sed et uultu humiliatus atque deiectus orabat, iustificatior pharisaeo procacissimo discessit. [3] Sono etiam uocis subiectos esse oportet, aut quantis arteriis opus est, si pro sono audiamur! Deus autem non uocis, sed cordis auditor est, sicut conspector. [4] Daemonium oraculi Pythii Et mutum, inquit, intelligo et non loquentem exaudio. Dei aures sonum expectant? Quomodo ergo oratio Ionae de imo uentre ceti per tantae bestiae uiscera ab ipsis abyssis per tantam aequoris molem ad caelum potuit euadere? [5] Quid amplius referent isti qui clarius adorant nisi quod proximis obstrepunt? Immo prodendo petitiones suas quid minus faciunt quam si in publico orent?




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License