Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Quintus Septimius Florens Tertullianus
De oratione

IntraText CT - Text

  • XVIII
Previous - Next

Click here to show the links to concordance

XVIII. [1] Alia iam consuetudo inualuit: ieiunantes habita oratione cum fratribus subtrahunt osculum pacis quod est signaculum orationis. [2] Quando autem magis conferendo cum fratribus pax est, nisi cum oratio <operatio>ne commendabilior ascendit, ut ipsi de nostra operatione participeent qui eam adiuuerint de sua pace fratri transigend[us]+? [3] Quae oratio cum diuortio sancti osculi integra ? [4] Quem Domino officium facientem impedit pax? [5] Quale sacrificium est a quo sine pace disceditur ? [6] Quaecumque ratio sit, non erit potior praecepti obseruatione quo iubemur ieiunia nostra celare; iam enim de abstinentia osculi agnoscimur ieiunantes. Sed et si qua ratio est, ne tamen huic praecepto reus sis , potes domi si forte , inter quos latere ieiunium in totum non datur, differre pacem. Vbicumque autem alibi operationem tuam abscondere potes, debes meminisse praecepti; ita et disciplinae foris et consuetudini domi satisfacies. [7] Sic et die Paschae, quo communis et quasi publica ieiunii religio est , merito deponimus osculum nihil curantes de occultando quod cum omnibus faciamus.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License