Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Quintus Septimius Florens Tertullianus
De oratione

IntraText CT - Text

  • XXII
Previous - Next

Click here to show the links to concordance

XXII. [1] Qui ita concedunt, recogitare debent de statu uocabuli ipsius, quid est mulier a primis quidem litteris sanctorum commentariorum. Nam inueniunt sexus esse nomen, non gradus sexus, siquidem Euam nondum uirum expertam Deus mulierem et feminam cognominauit. [feminam qua sexus generaliter, mulierem qua gradus sexus specialiter.] Ita quia iam tunc innupta adhuc Eua mulieris uocabulo fuit, commune id uocabulum et uirgini factum est. Nec mirum si apostolus, eodem utique spiritu actus quo cum omnis scriptura diuina, tum et illa Genesis digesta est, eadem uoce usus est mulierem ponendo, quae exemplo Euae innuptae et uirgini competat. [2] Cetera denique consonant. Nam et hoc ipso quod uirgines non nominauit, sicut alio in loco ubi de nubendo docet, satis praedicat de omni muliere et de toto sexu dictum, nec distinctum esse inter <mulierem et> uirginem <quam> omnino non nominat. Qui enim alibi distinguere meminit, ubi scilicet differentia postulat - distinguit autem utramque speciem suis uocabulis designans - ubi non distinguit, dum utramque non nominat, nullam uult differentiam intelligi. [3] Quid, quod graeco sermone quo litteras apostolus fecit usui est mulieres uocare quam feminas, id est gunai~kaj , quam qhlei/aj? Igitur si pro sexus nomine uocabulum istud frequentatur quod est interpretatione pro eo quod est femina, sexum nominauit dicens gunai~ka . In sexu autem et uirgo contingitur. [4] Sed et manifesta pronuntiatio est: Omnis, inquit, mulier adorans et prophetans intecto capite dedecorat caput suum . Quid est ' omnis mulier' nisi omnis aetatis, omnis ordinis, omnis conditionis? Nihil mulieris excipit, dicendo 'omnis', sicut nec uir<i> nec uelandi; proinde enim Omnis uir inquit. Sicut ergo in masculino sexu sub uiri nomine etiam inuestis uelari uetatur, ita et in feminino sub nomine mulieris etiam uirgo uelari iubetur. Aequaliter in utroque sexu minor aetas maioris sequatur disciplinam, aut uelentur et uirgines masculi, si non uelantur et uirgines feminae, quia nec isti nominatim tenentur. Aliud sit uir <et> inuestis, si aliud est mulier et uirgo. [5] Nempe propter angelos ait uelari oportere, quod angeli propter filias hominum desciuerunt a Deo. Quis ergo contendat solas mulieres, id est nuptas iam et uirginitati defunctas, concupiscentiae, nisi si non licet et uirgines specie praestare et amatores inuenire? Immo uide<a>mus quod non uirgines solas concupierint, cum dicat scriptura filias hominum , quia potuit uxores hominum nominasse uel feminas indifferenter. [6] Etiam quod ait et acceperunt sibi in uxores, eo facit, quod accipiuntur in uxores quae uacant scilicet; de non uacantibus autem aliter enuntiasset. Itaque uacant tam uiduitate quam et uirginitate. Adeo [ sexum] nominando generaliter filias, et species in genere commiscuit. [7] Item cum dicit naturam ipsam docere uelandum feminis esse, quae capillum pro tegumento et ornamento mulieribus assignarit, nonne idem tegumentum et idem honor capitis uirginibus quoque adscriptus est? Si mulieri turpe est radi, et uirgini perinde. [8] In quibus ergo una conditio capitis deputatur, una et disciplina capitis exigitur, etiam ad eas uirgines, quas pueritia defendit; a primo enim femina nominata est. Sic denique et Israel obseruat. Sed si non obseruaret, nostra lex ampliata atque suppleta defenderet sibi adiectionem, uirginibus quoque iniciens uelamentum. Excusetur nunc aetas quae sexum suum ignorat - simplicitatis priuilegium teneat; nam et Eua et Adam, ubi eis contigit sapere, texerunt statim quod agnouerant -, certe in quibus iam pueritia mutauit, sicut naturae ita et disciplinae debet aetas esse munifica; nam et membris et officiis mulieribus resignantur. Nulla uirgo est ex quo potest nubere, quoniam aetas iam in ea nupsit suo uiro, id est tempori. [9] 'Sed aliqua se Deo uouit.' Tamen et crinem exinde transfigurat et omnem habitum ad mulieres conuertit. Totum ergo asseueret et totum uirginis praestet; quod propter Deum abscondit, plane obumbret. Interest nostra, quod Dei gratia exerceat<ur>, solius Dei conscientiae commendare, ne quod a Deo speramus ab homine compensemus. Quid denudas ante Deum quod ante homines tegis? Verecundior eris in publico quam in ecclesia? Si Dei gratia est et accepisti, quid gloriaris, inquit, quasi non acceperis ? Quid alias osten<ta>tione tui iudicas? An alias gloria tua ad bonum inuitas? Atqui et ipsa periclitaris amittere, si gloriaris, et alias ad eadem pericula cogis. Facile eliditur quod affectione gloriae assumitur. Velare, uirgo, si uirgo es; debes enim erubescere. Si uirgo es, plures oculos pati noli. Nemo miretur in tuam faciem; nemo mendacium tuum sentiat. Bene mentiris nuptam, si caput ueles. Immo mentiri non uideris; nupsisti enim Christo. Illi carnem tuam tradidisti: age pro mariti tui disciplina. Si nuptas alienas uelari iubet, suas utique multo magis. [10] ' Sed non putet institutionem unusquisque antecessoris commouendam.' Multi alienae consuetudini prudentiam suam et constantiam eius addicunt. Ne compellantur uelari, certe uoluntarias prohiberi non oportet; quae se etiam uirgines negare non possunt, <sint> contentae abuti [ in] fama suae conscientiae apud Deum securitate. De illis tamen quae sponsis dicantur constanter super meum modulum pronuntiare contestarique possum uelandas ex ea die esse qua ad primum uiri corpus osculo et dextera expauerint; omnia enim in his praenupserunt, et aetas per maturitatem et caro per aetatem et spiritus per conscientiam et pudor per osculi experimentum et spes per expectationem et mens per uoluntatem. Satisque nobis exemplo Rebecca est quae sponso demonstrato tantum notitia<e> eius nubendo uelata est.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License