Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Quintus Septimius Florens Tertullianus De oratione IntraText CT - Text |
|
|
XXIII. [1] De genu quoque ponendo uarietatem obseruationis patitur oratio per pauculos quosdam qui sabbato abstinent genibus, quae dissensio cum maxime apud ecclesias causam dicit. [2] Dominus dabit gratiam suam, ut aut cedant aut sine aliorum scandalo sententia sua utantur. Nos uero, sicut accepimus, solo die dominicae resurrectionis non ab isto tantum, sed omni anxietatis habitu et officio cauere debemus, differentes etiam negotia, ne quem diabolo locum demus. Tantumdem et spatio Pentecostes quae eadem exultationis sollemnitate dispungitur. [3] Ceterum omni die quis dubitet prosternere se Deo uel prima saltem oratione qua lucem ingredimur? [4] Ieiuniis autem et stationibus nulla oratio sine genu et reliquo humilitatis more celebranda est. Non enim oramus tantum, sed et deprecamur et satisfacimus Deo Domino nostro.
|
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |