Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Lucius Ampelius
Liber memorialis

IntraText CT - Text

  • XXXVII. QUI ADVERSUS POPULUM ROMANUM ARMA SUMSERUNT.
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

XXXVII. QUI ADVERSUS POPULUM ROMANUM ARMA SUMSERUNT.

Tatius rex Sabinorum qui occupata arce Tarpeia in ipso foro cum Romulo decertavit et interventu Sabinarum pacem cum Romulo fixit. Mettius Suffetius rex Albanorum qui contra foedus ad Fidenatis destitutis et iussu Tulli Hostili religatus ad currum et in adversa actis equis laceratus est. Porsenna rex Etruscorum qui Romanos ad Ianiculum obsedit propterque Tarquinios Tiridates qui a Corbulone consulari viro victus et restitutus est. Civilia bella quattuor mota sunt in urbe a Romanis. civile bellum primum Sulpicius tribunus excitavit, quod sibi ereptam provinciam Mithridaticam Sylla in Marium transferri noluisset. Secundum bellum Lepidus contra Catulum ob metum Siciliae expugnatae. tertium bellum Caesar et Pompeius: belli species magis quam causa fuit negatus a senatu Caesari consulatus, ceterum utriusque aemulatio et cupiditas imperii occupandi. Nam cum secundum mores legemque maiorum dimisso exercitu venire in urbem> Caesar deberet et docere senatum de rebus a se gestis atque ita triumphum consequi, simulans se gratiam timere Pompei negavit se missurum exercitum, nisi consularibus comitiis ratio absentis sui posita fuisset. Quam ob rem hostis a senatu iudicatus statuit id bello vindicare; ac sic non consulatum modo ac triumphum sed totum populi Romani imperium redegit in suam potestatem. Quartum bellum Caesar Augustus adversus complures duces: contra Pompeium iuvenem bona paterna repetentem, mox adversus Cassium et Brutum in ultionem interempti patris, deinceps adversus Antonium et Cleopatram ultro bellum patriae inferentis. (Bellorum genera sunt quattuor: gentile quod cum externis geritur <ut Romani ; sociale quod > ut Romani cum Latinis Athenienses cum Lacedaemoniis; servile quod Romani adversus fugitivos gesserunt <et> contra duces eorum Spartacum Crixum et Oenomaum; civile quod inter se certant sicut Marius et Sylla Caesar et Pompeius Augustus et Antonius.)




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License