Populus
Romanus <ter> cum Carthaginiensibus dimicavit. primum Punicum bellum
navalibus copiis gestum est. Causa motus praetendebatur duplex: altera quod
Carthaginienses Tarentinis adfuissent, altera quod Mamertini adversus Poenos
auxilium poscerent; ceterum re vera praemium fuit Siciliae et Sardiniae
possessio fertilissimarum insularum. Appius Claudius bellum in Siculo freto
commisit, Manlius et Regulus in ipsa Africa profligaverunt, Duillius consul
aput Liparas insulas, Lutatius Catulus aput Aegates mersis hostium classibus
consummaverunt. Secundum Punicum bellum longe omnium cruentissimum fuit. Causa quod Hannibal contra foedus
Saguntum evertisset. Prima cladis huius belli aput Ticinum vulnerato patre
Scipione quem Publius Scipio nondum pubes protexit ac liberavit; secunda clades
aput Trebiam vulnerato Flacco consule; tertia aput Trasimenum vastato Flamini
exercitu; quarta aput Cannas deletis duobus exercitibus Pauli consulis morte
Terenti fuga Varronis. Postea vero quattuor duces Punici belli gloriam sibi
vindicant: Fabius [sibi] Cunctator qui imminentem urbis excidio Hannibalem mora
fregit; Marcellus qui primus Hannibali aput Nolam restitit et inclinatam eius
aciem penitus trucidavit; Claudius Nero qui venientem ab Hispania Hasdrubalem
cum ingentibus copiis priusquam se Hannibali iungeret excepit et ingenti
proelio vicit; <Scipio Africanus qui >. Tertium Punicum bellum maioris
gloriae quam operis fuit. Nam Manilio consule incoatum excidium Carthaginis
Scipio Aemilianus consummavit <et> [una cum Tigrane cum] incensa
Carthagine totius Africae vires in perpetuum repressit, quod contra foederis
pactionem Carthaginienses reparassent classes et arma finitimis intulissent.
|