Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Lucius Ampelius Liber memorialis IntraText CT - Text |
|
|
XLIV. DE COMITIIS.Comitia dicuntur a comitatu et frequentia quod patres et classes ad suffragia vocantur creandorum magistratuum vel sacerdotum causa. Comitiorum autem triplex ratio est: haec curiata haec tributa haec centuriata dicuntur, quia aut per curias aut per tribus <aut per centurias> explicantur. Si translaticium sit et solitum de quo populus curiatis transigitur; si amplius tributis; si in summo discrimine est tum miles ad suffragia vocatur et comitia centuriata dicuntur. |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |