Signa sunt in caelo duodecim.
Aries beneficio Liberi, quod is cum exercitum in Indiam per Libyam duceret per
loca sicca et arenosa, qua aquae inopia esset et exercitus eius siti
adfligeretur, aries eis aquam demonstravit; et ob id a Libero Iovis Ammon est appellatus,
eique fanum magnificum fecit ad eum locum ubi aquam invenit; quod abest ab
Aegypto et Alexandria milia passuum novem. Ob eam rem a Iove
petit ut inter sidera reciperetur. Alii putant eum esse qui Hellen et
Phryxum vexerit. Taurus beneficio Iovis, quem Iuppiter a Neptuno fratre per
gratiam abduxit; qui sensum humanum figura tauri continebat hisque Iovis iussu
Europam Agenoris filiam Sidonia adludens decepit et eam Cretam deportavit. Ob
eam rem Iuppiter in sideribus eum dignatus est immortali memoria. Gemini, qui
<dii> Samothraces nominantur [esse]; quorum argumentum nefas est
pronuntiare praeter eos qui misteriis praesunt. Alii Castorem et Pollucem
dicunt, quod hi principes mare tutum a praedonibus praestitissent. Sunt qui
dicant Herculem et Theseum, quod similia athla sint adepti. Cancer, carcinus,
receptus beneficio Iunonis, quod eius iussu, cum Hercules missus esset ad
hydram Lernaeam (quam nos excetram dicimus) interficiendam, is carcinus
ingressus Herculis pedes et crura lanians incommodiorem faciebat eum quam ipsa
excetra; idque malum Hercules difficillimum habuit, carcinumque [cancrum] ob id
factum Iuno sideribus est dignata. Leo, leon, qui educatus est [Nemeae] Iunonis
consilio ad Herculis interitum, missus in terram in Argiva diu spelunca latitavit;
quem Hercules dicitur interfecisse cum Molorcho hospite suo, cuius clavam ei
tributam tum principio est adeptus; qua leonem interfecit, eiusque pellem
postea pro tegumento habuit. ob id factum Iunoni odio esse coepit, leonemque
caelesti dignitate est honorata. Virgo, quam nos Iustitiam dicimus, fuit cum
hominibus; sed postquam homines malefacere coeperunt, Iovis eam inter signa
posuit. Sunt qui Erigonam Icari filiam Atheniensem dicunt; cuius patri Liber
vinum dedit, ut hominibus ad suavitatem daret: quibus dedit ebriati sunt et
lapidibus eum occiderunt. Canis qui cum illo erat vidit dominum occisum, et cum
ululatu ad Erigonem rediit; quem ut maestum et singularem vidit, sollicita
proficiscitur cum eo. Venere
ad locum ubi Icarius iacebat. Vidit corpus patris, magna lamentatione in
Hymetto monte sepelivit, ipsa vero se suspendit laqueo. Canis ad pedes eius
discumbens diutius et sine alimentis deficiens, post aquam anhelans in puteum
se proiecit. Tum Liber a Iove petit, quod suo imperio deficerent, ut inter
siderum cursus ponerentur. <Erigone> Virgo, Icarius autem Arcturus nominatus
est (cuius stella cum exoritur, continuas tempestates facit), canis Canicula.
Libra, quam Graeci zygon appellant, virile nomen est adeptus summa clementia et
iustitia; Stathmuchos <est> dictus, quia> primus dicitur libram et
pondus [hominibus] invenisse, quae utilissima mortalibus aestimantur; ideoque
in numerum stellarum est receptus [est] et Libra est dictus. Scorpius. Qui dicitur ad perniciem
Orionis in insula Chio in monte Pelinaeo voluntate Dianae natus. Orion autem
dum venatur, visa Diana stuprare eam voluit. Illa scorpionem subiecit, qui eum
vita privaret. Iuppiter et scorpionem et Orionem inter sidera recepit.
Sagittarius, Crotos, filius nutricis Musarum; quem Musae semper dilexerunt eo
quod plausu et lusu sagittarum eas oblectaret. Alii Chironem dicunt, quod
iustus et pius [doctus] <atque> hospitalis fuerit. Ab eo
Aesculapius <doctus> medicinam, Achilles citharam et alia multa. Capricornus, cui nomen Pan. Quo tempore Python
speluncas incolens in monte Tauro Aegyptum profectus est ad bellum, Pan se in
caprae figuram convertit. igitur dii immortales postquam Pythonem digna poena
affecerunt, Pana astrorum memoria decoraverunt. Aquarius, qui putatur esse
Ganymedes; dicitur Deucalion Thessalus; qui <cum> maximo cataclysmo cum
uxore Pyrrha solus evasisset, hic pietatis causa inter sidera locatus est.
Pisces, ideo [pisces] quia bello Gigantum Venus perturbata in piscem se
transfiguravit. Nam dicitur et in Eufrate fluvio ovum piscis in ora fluminis
columba adsedisse dies plurimos et exclusisse deam benignam et misericordem
hominibus ad bonam vitam. Utrique memoriae causa pisces inter sidera recepti.
|