Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Lucius Ampelius
Liber memorialis

IntraText CT - Text

  • VIII. [MIRACULA MUNDI.] MIRACULA QUAE IN TERRIS SUNT.
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

VIII. [MIRACULA MUNDI.] MIRACULA QUAE IN TERRIS SUNT.

Apolloniae in> Athamantia <a mari> milia passus quinque in monte nymphaeum; ibi ignis est, et de terra exit flamma. In silva Panis symphonia in oppidum auditur. Item sub eo monte in campo lacus aquae pleni; inde pix exit et bitumen; cum manibus subplodas, pix alte attollitur et quasi ab aqua bullescit. Ambraciae in Epiro in pariete sunt picti Castor et Pollux et Helena manu autocthonis, et nemo neque invenire potest quis pinxerit. Argis in Epiro quod ippaton appellatur: ibi pons magnus columpnatus duplex, quem Medea aedificari imperasse fertur. Ibi picta sunt gubernacula Argonautarum quae cepta navis. Ibi Iovis templum Typhonis, unde est ad inferos descensus ad tollendas sortes; in quo loco dicuntur qui descenderunt Iovem ipsum videre. Leucade mons unde se Sappho deiecit propter virum. In summo monte fanum est Apollinis, ubi sacra fiunt; et cum homo inde desiluit, statim excipitur lintribus. Sicyone in Achaia in foro aedis Apollinis est. In ea sunt posita Agamemnonis clipeus et machaera, Ulixis chlamys et thoracium, Teucri sagittae et arcus, Adrasti arca [quam deposuit] in qua quid sit ignoratur; sed et olla aerea, <quam Medea posuit>, in qua Pelias coctus dicitur; item Palamedis litterae, Marsyae <tibiae> itemque corium, remi Argonautarum <cum> [et] gubernaculis <et> brachia, cauculus quo Minerva sortita est de Oreste ceravit una percomparasit <ibi> palla pendet; quam si quis halitu afflaverit, tota patefit; <item> Penelopae tela. Ibi de terra oleum scaturrit. Argis in Achaia Iunonis templum magnifice ornatum, quod asylum vocant. Olympiae templum Iovis nobile, ubi athletae initiantur. Corintho ballaenae costa est magna secundum mare, quam homo complecti non potest. Eodem in loco fanum est Veneris, in quo vas marmoreum Laidos. Boetiae lacus sacer ubi Amphiaraus devoratus. In eo lacu est urceus fictilis fractus pendens testa inter se composita; unde autem pendeat non apparet, nisi a vento moveatur. Athenis Minervae aedes nobilis; cuius ad sinistram clipeus appositus quem digito tangit; in quo clipeo medio Daedali est imago ita colligata: quam si quis imaginem <e> clipeo velit tollere, perit totum opus; solvitur enim signum. Ipsa autem dea habet hastam de gramine. Ilio lapis est quadratus, ubi Cassandra fuit alligata; quem si ante [tangas id est aut] fricueris, lac demittit; ex altera autem parte similiter si frices, [ac si] sanguinem demittit. Iuxta autem mare locus qui Rhoeteon vocatur; ibi est Achillis et Patrocli tumulus et flumen Scamandrus. Ephesiae Dianae fanum nobilissimum maximum pulcerrimumque orbis terrarum; introitu dextra sinistra postes marmorei monolithi longi cubitis XX, qua super templum ascensu sunt CXL milia. Samio in templo Iunonis est scyphus factus ex hedera, cuius in ora capita quattuor arietina magna cornibus mirae magnitudinis contortis. Pergamo ara marmorea magna alta pedes quadraginta cum maximis sculpturis; continet autem gigantomachiam. Iaso signum Dianae marmoreum pulcerrimum quod stat sub divo [caelo], nec cum pluit aqua tangitur. Bargylo est fanum Veneris super mare; ibi est lucerna super candelabrum posita lucens ad mare sub divo [caelo], quam neque ventus extinguit, nec pluvia aspargit. Sed et Herculis aedes antiqua; ibi <e> columpna pendet cavea ferrea rotunda in qua conclusa Sibylla dicitur. Ibi iacent ossa ballaenae quasi lapides quadrati. Magnesiae aput Sipylum columpnae sunt quattuor; inter has columpnas est Victoria ferrea pendens sine aliquo vinculo in aere ludens; sed quotiens ventus aut pluvia fuerit, non movetur >. Aedis Dianae Epheso quam constituit Amazon. Ibi et Sepulcrum in Caria stertentis quasi dormiat mirae magnitudinis ex orichalco et ferro. Rhodi colossi signum Solis altum super columpna marmorea cum quadriga; columpna vero habet cubitis centum. Cypro <signum > Signum Iovis Olympi aereum, facies ex auro, quem fecit Phidias. Altum cubitis centum quinquaginta et latum cubitis sexaginta. <Ecbatanis> domus illic Cyri regis aedin Media> ficata lapidibus candidis et nigellis auro vinctis. Ubi sunt columpnae, diversis coloribus et innumerabiles lamnas ferreas, fenestras ex argento et tegulas ex lapide prasino; murus [intus medio] Babyloniae quem Memnon aedificavit. Lapide cocto [id est calce] et sulfure, ferro intermixtus, ubi sunt iuncturae. latitudo eius cubitis XXX, altus cubitis CXXX; cingitur milia passuum <Alexandriae> XXX. Hunc coepit Samiramis; filius eius perfecit. Pyramides in Aegypto. Quem aedificavit Agartus. [Oppidum] ibi est Nilus fluvius aere factus plexilisin cubitis trecentis, cuius facies <ex> smaragdo limpido, brachia ex ebore magno; cuius aspectu et bestiae terrentur. Athenis signum Iovis Olympi, Alexandria flumen Nilum maxime colunt.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License