Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Lucius Ampelius
Liber memorialis

IntraText CT - Text

  • XIII. REGES PERSARUM.
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

XIII. REGES PERSARUM.

Cyrus rex fortissimus qui maiore parte Asiae subacta Europam quoque inrupisset, ni a Tomyri Scytharum regina victus oppressusque esset. Cambyses filius nequam Cyri qui cum LXX milia hostium subegisset in Aegypto et regem eius Amasin, Aethiopiam profectus magna parte militum per famem amissa inritus rediit; urbem tamen ibi condidit Meroen. Is quia Apin sacrum bovem interfici iusserat, ira deorum ex equo praeceps super gladium suum ruit extinctusque est. Darius rex unus ex septem Persis hinnitu equi regnum adsecutus cum CCLXX milibus <militum in> Europam transivit. Victus ab Atheniensibus ducente Miltiade apud [pseudo] Marathona recessit. Xerses Darii filius, cum decessisset pater eius, aliquantis navibus armatis [militibus] in Europam transivit contabulato Hellesponto et forato Atho monte, nec quicquam aliud egit quam ut Athenas incenderet. Mari victus a Lacedaemoniis et Atheniensibus in Asiam rediit ibique suorum fraude interfectus est.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License