Cecrops
rex qui urbem condidit Athenas et ex suo nomine Cecropidas appellavit cives;
idem fabulose quia indigena fuit ab inguinibus serpens fuisse narratur.
Ericthonius rex, cui misteria Eleusinae constituit Celeus hospite Eumolpo
sacerdote, filiabus virginibus ministris, Triptolemo frugum praefecto qui fame
laborantem Graeciam circumlato frumento restituit. Pandion rex qui filias suas
Procnen et Philomelam Thraciae regibus tradidit, ut barbaras sibi gentes
adfinitate sociaret. Theseus
Aegei filius qui Minotaurum interfecit. Demophon Thesei filius qui cum Graecis
Ilium expugnavit. Codrus rex qui pro salute et victoria patriae secundum
oraculum Apollinis bello Peloponnesio se devovit. Pisistratus vir
fortis et sapiens, qui adversus principes populari causa tyrannidem invasit
eamque iustissime administravit. Harmodius et Aristogypton homines plebei qui
Hippiam et Hipparchum Pisistrati filios saeve dominantes facta coniuratione
oppresserunt, ideoque ut conservatoribus divini honores eis sunt constituti.
Miltiades dux qui LXXX milia militum Persarum Dari regis praefectis Date et
Tisapherne in saltu Marathonio superavit. Aristides Dicaeos qui hoc agnomen
moribus est consecutus <et> ob <id> ipsum exilio multatus est.
Cimon dux qui Persico bello [et] Xersis copias pedestris simul atque navalis in
ipsa Asia aput Eurymedonta fluvium uno die vicit. Alcibiades dux, vir genere
copia opibus illustris, qui propter detruncatos nocte Mercurios reus factus ad
Lacedaemoniorum confugit <exercitum> Peloponnens bello et cum fecisset
eos superiores adflictorum civium misertus rediit in patriam, et dux creatus
iterum victores Athenienses fecit. Thrasybulus qui triginta magistratus
Lacedaemonios tyrannidis dominatione saevientis facta coniuratione adflixit et
libertatem Atheniensibus reddidit. Conon dux qui omnes Lacedaemoniorum copias
aput Cnidum insulam cepit et imperium maris Athenis restituit. Dion qui octo
onerariis navibus Dionysium regem Siciliae centum rostratas habentem dum in
Italiam abest regno expulit occupatis Syracusis. Iphicrates rei militaris peritissimus, qui arma habiliore
pondere et modo fecit. Phocion qui vir bonus cognominatus est neque ulla
pecunia a Philippo potuit sollicitari ut ad eum discederet; qui admonentibus
amicis ut liberis suis consuleret, 'si boni' inquit 'erunt, hic agellus eis
sufficiet, si mali, nihil.' Chabrias dux qui gladiatoria arte pugnare militem
docuit, Cypron et Naxon et omnes Asiaticas insulas Athenis adiunxit, et circa
Chion navali bello occidi maluit quam abiectis armis enatare. Demetrius
Phalereus <qui> vir bonus existimatus ob insignem iustitiam ideoque
statuis CCC est honoratus, quas ei pro libertate posuerunt in facie publica.
|