Manius
Agrippa qui dissidentem populum senatui conligavit atque conciliavit. Appius
Caecus qui pacem Pyrrhi diremit, ne populus qui suis parere noluerat sub
externis regibus regeretur. Tiberius Gracchus qui Scipionem Asiaticum quamvis
inimicum haberet non est passus <a> tribunis in carcerem duci, quod
diceret nefas ibi esse Scipionem ubi captivi illius adhuc alligati tenerentur.
Hic est Gracchorum pater qui in tribunatu cum agrariis legibus seditiones
excitarent interfecti sunt. Decimus Brutus Callaecius qui <C.> Gracchum
generum agraris legibus rei publicae statum turbantem cum Opimio consule
oppressit. M. Brutus qui Pompei partes secutus mox a Caesare restitutus in
mortem eius coniuravit, quod affectare nomen regium videretur. Livius Drusus
qui agraris legibus promulgatis summum populi Romani favorem consecutus, ne
promissa perficeret, per insidias a Philippo consule domi suae interfectus est.
Lutatius Catulus qui Lepidum acta Syllae rescindere volentem admoto exercitu
Italia fugavit et solus omnium sine sanguine bellum civile confecit. Cato
Censorius qui totiens accusatus [est] quoad vixit nocentis accusare non
destitit. Hic est omnium rerum peritissimus et ut Sallustio Crispo videtur
Romani generis disertissimus [Cato]. Cato
Praetorius qui bello civili partes Pompei secutus mori maluit quam superstes
esse rei <publicae servienti. Scaurus qui vetuit filium in conspectum suum
venire, quia bello Cimbrico deseruerat. Scipio Nasica <qui> quia non rite
inauguratus consul esse> videretur, consulatu se abdicavit et domitis
Dalmatis oblatum a senatu triumphum repudiavit statuasque quas sibi quisque in
publico posuerat in censura sua sustulit. Censuit in senatu tamen Carthaginem
non esse delendam; propterea optimus iudicatus. Cornelius Cettegus qui fratrem
suum Cettegum quod cum Catilina coniurasset morte multandum censuit. Tullius
Cicero qui in consulatu suo Catilinae coniurationem fortissime oppressit.
|