Horatius trigeminus qui adversus
Curiatios Albanorum [qui] de summo imperio dimicaverunt. Fabii trecenti qui cum
omnes patriciae stirpis essent, bellum Veiens peculiariter sibi depoposcerunt. Mucius
Cordus qui ignibus manus imposuit. Horatius Cocles qui ponte rescisso Tiberis
armatus transiit natans. Trecenti sub Calpurnio Flamma contra Poenos; qui in
Siciliensi saltu morte sua exercitum populi Romani liberaverunt, ut plane CCC
Lacedaemoniorum aput Thermopylas gloriam adaequarent. Duo Decii quorum alter Latino bello alter
Samnitico diis manibus se devoverunt. Fabius pontifex qui urbe a Gallis
Senonibus incensa se aliosque senes diis manibus devovit. Regulus qui tormenta
Carthaginiensium maluit pati quam <ut> inutilis pax cum eis fieret aut
ipse iurisiurandi fidem falleret. Curtius
qui se in hiatum terrae immisit, cum ex oraculo quod optimum esset in urbe
Romana posceretur. Spurius Postumius qui a Pontio Telesino Samnitum duce sub
iugum missus cum exercitu auctor fuit rumpendi foederis seque hostibus censuit
esse dedendum. Gaius Metellus pontifex <qui ex> ardente templo
Vestae Palladium extulit et oculos amisit.
|