Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Lucius Ampelius
Liber memorialis

IntraText CT - Text

  • XXIV. QUOT ILLUSTRES SCIPIONES [QUI MAGNIS REBUS GESTIS COGNOMINATI SUNT].
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

XXIV. QUOT ILLUSTRES SCIPIONES [QUI MAGNIS REBUS GESTIS COGNOMINATI SUNT].

Scipio magnus Africanus qui vicit Hannibalem. Scipio minor Numantinus qui Numantiam et Carthaginem diruit. Scipio Asiaticus qui de Antiocho triumphavit. Scipio Nasica qui a senatu vir optimus est iudicatus. Scipio qui occiso Pompeio partes restituit et victus se interfecit. Secessiones plebis a patribus fuerunt quattuor: prima secessio propter impotentiam faeneratorum, cum in <sacrum> montem plebs armata secessit; secunda propter impotentiam decemvirum, cum interfecta filia sua Virginius Appium et totam eius factionem in Aventino monte circumvenit effecitque ut abdicato magistratu accusati atque dampnati variis suppliciis punirentur; tertia propter matrimonia plebei ne patriciis nuberent, quam Canuleius concitavit in monte Ianiculo; quarta secessio in foro propter magistratus ut plebei consules fierent, quam Sulpicius Stolo concitavit. Seditiones in urbe quattuor: Prima seditio Tiberi Gracchi quem de iudiciariis et agrariis legibus statum civitatis moventem Scipio Nasica facta manu in Capitolio oppressit; secunda seditio <C.> Gracchi fratris eius quem ob similes largitiones novos motus excitantem Opimius consul cum Decimo Bruto Callaecio socero eius convocatis ad pilleum servis in Aventino monte oppressit; tertia seditio Apulei Saturnini tribuni plebis et Glauciae consulis, quos comitia in campo caedibus perturbantes Marius in Capitolium persecutus obsedit, et conficiendos fustibus saxisque curavit; quarta seditio fuit Livi Drusi et Quinti Caepionis cum ille senatum <hic> equestrem ordinem adsereret; praecipua tamen ad motus excitandos fuit causa, quod Drusus civitatem omnibus Italicis pollicebatur, sed tum a Philippo consule in domo sua interfectus.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License