Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Lucius Ampelius
Liber memorialis

IntraText CT - Text

  • XXVI. POPULUS ROMANUS CUM QUIBUS GENTIBUS BELLA CONSERUIT ET QUIBUS DE CAUSIS.
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

XXVI. POPULUS ROMANUS CUM QUIBUS GENTIBUS BELLA CONSERUIT ET QUIBUS DE CAUSIS.

Populus Romanus sub Romulo pugnavit cum Sabinis prius propter virgines raptas; sub Tullo cum Albanis Pontius Telesinus dux Samnitum qui ad Caudinas Furculas Romanos sub iugum misit. Pyrrhus rex Epirotarum qui pro Tarentinis bellum cum Romanis gessit vastataque Campania ad vicesimum ab urbe <lapidem> pervenit; mox a Curio et Fabricio victus in patriam concessit, et cum Achaiam armis sub se redegisset, Macedoniam quoque Antigono regi eripuit, sed dum Argos expugnat occisus est. Omnium Graecorum sapientissimus et militaris disciplinae peritissimus fuit. Hannibal qui novem annorum patrem in Hispaniam secutus, minor annorum XXV imperator factus triennio in Hispania vicit, et <cum> eversione Sagunti rupto foedere per Pyrenaeum et Alpes in Italiam venisset, Scipionem <aput> Ticinum Tiberium Claudium aput Trebiam Flaminium aput Trasimennum Paulum et Varronem aput Cannas Gracchum in Lucania Marcellum in Campania superavit.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License