Cyrus rex Persarum primus
imperium Medis ademit; duos filios reliquit Cambysen et Smerden. Horum Cambyses
defuncto patre quod maior esset <rex factus> Smerden in solio sedentem
capite caelum pulsare <somniavit> <et> occidendum eum curavit; ipse
[et] deinde revertens ab Aethiopia rebus per <famem> fractis cum in
Aegyptum <Memphin> venisset incolasque eius loci laetantes advertisset,
ratus [est] illos adversis suis insultare Apin in femine vulneravit eodemque
ictu occidit. Interim magus quidam Smerdes Patibiatae frater abutens nomine ex
formae similitudine filium se Cyri professus [est] regnum Persicum invaserat.
Quod ubi Cambysi nuntiatum est, regredi in patriam maturans oblitus est gladium
quo Apin interfecerat vaginae reddere; quod cum conaretur efficere, femen suum
vulneravit et eam partem qua Apin vulneraverat; ex eodem vulnere in paucis
diebus obiit. De cuius morte postquam certior nuntius ad Persas venit, Potanes
Phaedymam filiam suam quacum Smerdes consuetudinem habebat edocuit, ut cum ille
sopitus esset utrum aures tectas comis haberet periclitaretur; sciebat enim a
Cyro Smerdi mago ademtas aures. Illa falsum esse Smerden confirmavit. Tunc
septem nobilissimi Persae inter se coniuraverunt; eorum nomina haec sunt:
Potanes Hydarnes Aspathines Saphernes Megaboius Gobries Darius. Deinde mago
Smerde interfecto constituerunt uti excepto posthac Potane ex illis regnaret
cuius equus primus in loco quem delegissent hinnisset. Tunc Hiberes agaso Dari
equum domini ad locum praedictum duxit; ille alio loco abscondit tunc equus
Darii magnum hinnitum dedit. Ita Darius regnum optinuit; a quo Artabazes
originem ducit, quem conditorem regni Mithridatis fuisse confirmat Sallustius
Crispus.
|