Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Lucius Ampelius Liber memorialis IntraText CT - Text |
|
|
XLVI. DE REBUS PUBLICIS.Rerum publicarum tria genera sunt: regium optimatum populare. Aut enim sub regum sunt potestate ut Seleucia Parthorum; aut senatus ut Massilia Gallorum; aut se ipsi regunt ut Athenienses solebant. Est et quartum genus quod Romani commenti sunt, ut ex his tribus unum efficerent: nam et regiam potestatem consules habent, et penes senatum consilii publici summa est, et plebs habet suffragiorum potestatem. |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |