Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Lucius Ampelius Liber memorialis IntraText CT - Text |
|
|
XIX. ROMANI QUI IN TOGA FUERUNT ILLUSTRES.Manius Agrippa qui dissidentem populum senatui conligavit atque conciliavit. Appius Caecus qui pacem Pyrrhi diremit, ne populus qui suis parere noluerat sub externis regibus regeretur. Tiberius Gracchus qui Scipionem Asiaticum quamvis inimicum haberet non est passus <a> tribunis in carcerem duci, quod diceret nefas ibi esse Scipionem ubi captivi illius adhuc alligati tenerentur. Hic est Gracchorum pater qui in tribunatu cum agrariis legibus seditiones excitarent interfecti sunt. Decimus Brutus Callaecius qui <C.> Gracchum generum agraris legibus rei publicae statum turbantem cum Opimio consule oppressit. M. Brutus qui Pompei partes secutus mox a Caesare restitutus in mortem eius coniuravit, quod affectare nomen regium videretur. Livius Drusus qui agraris legibus promulgatis summum populi Romani favorem consecutus, ne promissa perficeret, per insidias a Philippo consule domi suae interfectus est. Lutatius Catulus qui Lepidum acta Syllae rescindere volentem admoto exercitu Italia fugavit et solus omnium sine sanguine bellum civile confecit. Cato Censorius qui totiens accusatus [est] quoad vixit nocentis accusare non destitit. Hic est omnium rerum peritissimus et ut Sallustio Crispo videtur Romani generis disertissimus [Cato]. Cato Praetorius qui bello civili partes Pompei secutus mori maluit quam superstes esse rei <publicae servienti. Scaurus qui vetuit filium in conspectum suum venire, quia bello Cimbrico deseruerat. Scipio Nasica <qui> quia non rite inauguratus consul esse> videretur, consulatu se abdicavit et domitis Dalmatis oblatum a senatu triumphum repudiavit statuasque quas sibi quisque in publico posuerat in censura sua sustulit. Censuit in senatu tamen Carthaginem non esse delendam; propterea optimus iudicatus. Cornelius Cettegus qui fratrem suum Cettegum quod cum Catilina coniurasset morte multandum censuit. Tullius Cicero qui in consulatu suo Catilinae coniurationem fortissime oppressit. |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |