Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Lucius Ampelius Liber memorialis IntraText CT - Text |
|
|
XXIX. REGES PARTHORUM.Seleucus Alexandri Macedonis amicus; cuius post mortem ab Arrhidaeo fratre eius iussus Babylonem optinere finitimos sub se redegit (unde Nicator est appellatus) et tres validissimas urbes constituit Antiochiam Seleuciam Laodiciam. Arsaces forma et virtute praecipuus, cuius posteri Arsacidae cognominati sunt; qui pacem cum Sylla imperatore fecit. Orodes qui foedus cum Cn. Pompeio percussit <et> Crassum cum legionibus aput Carrhas funesta clade delevit. Pacorus qui filium suum eiusdem nominis misit in Syriam, ut Romanas provincias popularetur, atque ipse a Ventidio legato Iulii Caesaris occisus est. |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |