Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Lucius Ampelius
Liber memorialis

IntraText CT - Text

  • XXX. REGES CAPPADOCIAE ET ARMENIAE.
Previous - Next

Click here to show the links to concordance

XXX. REGES CAPPADOCIAE ET ARMENIAE.

Tigranes qui iam scriptus est. Qui tertio Punico bello perdomuit sub Mancino consule et Scipione Aemiliano Bellus rex Armeniae qui cum impetum in Graeciam fecisset et Pythi Apollinis templum incendisset, tempestate et frigore exercitum amisit. Polycrates rex Cappadociae qui somniavit solem et lunam uri. Qui a praefecto Dari regis occisus est. Epaminondas> eius filius rex qui Thebas Graecorum pugnando vicit. Periandrus rex qui Corinthi regnavit. Omnia terra et mari Romanis subiugavit. Timoleon qui Corinthi fratrem suum regnantem interfecit; idem et Dionysium Syriae regem expulit neque ipse ab offerentibus regnum accepit, sed arcem quoque demolitus est. Hic cum convitia mala audiret ait: tota vita mea id egi ut omnes liberi essemus.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License