|
1.
Dubitanti mihi, Theodosi optime, quoniam litterarum titulo nostri nominis
memoriam mandaremus, fabularum textus occurrit, quod in his urbane concepta
falsitas condeceat, et non incumbat necessitas veritatis. nam quis tecum de
oratione, quis de poemate loqueretur, cum in utroque litterarum genere et
Atticos Graeca eruditione superes, et latinitate Romanos? huius ergo materiae
ducem nobis Aesopum noveris, qui responso Delphici Apollinis monitus ridicula
orsus est, ut +legenda+ firmaret. verum has pro exemplo fabulas et Socrates
divinis operibus indidit et poemati suo Flaccus aptavit, quod in se sub iocorum
communium specie vitae argumenta contineant. quas Graecis iambis Babrius
repetens in duo volumina coartavit, Phaedrus etiam partem aliquam quinque in
libellos resolvit. de his ergo ad quadraginta et duas in unum redactas fabulas
dedi, quas rudi latinitate compositas, elegis sum explicare conatus. habes ergo
opus quo animum oblectes, ingenium exerceas, sollicitudinem leves totumque
vivendi ordinem cautus agnoscas. loqui vero arbores, feras cum hominibus
gemere, verbis certare volucres, animalia ridere fecimus, ut pro singulorum
necessitatibus vel ab ipsis <in> animis sententia proferatur.
|