Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Lucius Apuleius
De Platone et eius dogmate

IntraText CT - Text
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

-16-

 

Visceribus ossa sunt tecta; eadem revincta sunt nervis. Et tamen eaquae sunt internuntia sentiendi sic sunt operta visceribus, ne crassitudine sensus hebetentur. Illa etiam, quae iuncturis et copulis nexa sunt, ad celeritatem facilius se movendi, haud multis sunt inpedita visceribus. Denique ipsius capitis verticem specta: contectum tenui cute capillisque hirsutum videbis adversum vim frigoris et caloris. At enim illae opimae sunt partes quas labor subigit, ut femina ipsaque sessitandi regio est. Quid de cibatu ipso loquar, quem itinera ex utero manantia, fibris iecoris adiuncta, dispertiunt in cruoris habitudinem versum, ut eum ex eo loco per omnes artus natura sollers derivari faciat? Sed e regione cordis venarum meatus oriuntur, per pulmonum spiracula vivacitatem transferentes, quam de corde susceperint, et rursus ex illo loco divisae per membra totum hominem iuvant spiritu. Hinc illae anhelandi vices haustae redditaeque alterno modo, ne mutuis inpediantur occursibus. Venarum diversae sunt qualitates, quas ad procreandum e regione cervicum per medullas renum commeare et suspici inguinum loco certum est et pulsu venarum genitale seminium humanitatis exire.

 




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) © 1996-2005 EuloTech