Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Lucius Apuleius
De Platone et eius dogmate

IntraText CT - Text
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

-2-

 

Bonum primum est verum et divinum illud, optimum et amabile et concupiscendum, cuius pulchritudinem rationabiles adpetunt mentes natura duce instinctae ad eius ardorem. Et quod non omnes id adipisci queunt neque primi boni adipiscendi facultatem possunt habere, ad id feruntur quod hominum est, quod secundum nec commune multis est nec omnibus similiter bonum. Namque adpetitus et agendi aliquid cupido aut vero bono incitatur aut eo quod videatur bonum. Unde natura duce cognatio quaedam est cum bonis ei animae portioni, quae cum ratione consentit. Accidens autem bonum est et putatur, quod corpori rebusque venientibus extrinsecus copulatur. Et illum quidem, qui natura inbutus est ad sequendum bonum, non modo sibimet intimatum putat, sed omnibus etiam hominibus; nec pari aut simili modo, verum (etiam) ... unumquemque acceptum esse, dehinc proximis et mox ceteris, qui familiari usu vel notitia iunguntur.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) © 1996-2005 EuloTech