Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Lucius Apuleius
De Platone et eius dogmate

IntraText CT - Text
Previous - Next

Click here to show the links to concordance

-17-

 

Non sponte grassari malitiam multis modis constat; namque iniuriam inordinatam passionem et aegritudinem mentis esse ait. Unde ad delinquendum arbitratur homines non sponte ferri. Quis enim tantum mali voluntate susciperet, ut in optima mentis suae parte scelus et flagitium sciens veheret? Cum igitur possessio mali ab inprudentibus capitur, usum eius et actiones oportet ab ignorantibus sustineri idcircoque peius est nocere quam noceri, quod enim his rebus nocetur quae sunt viliores, corporis et externis, qua vel inminui possunt vel fraudibus interire, inlaesis potioribus, quae ad ipsam attinent animam. Sed nocere longe peius esse ex eo intellegi potest, quod animis bonis eo vitio pernicies infertur plusque sibi obest qui alium cupit perditum quam illi nocet, adversum quem talia machinatur. Et cum nocere alteri malorum omnium maximum sit, multo fit gravius, si qui nocet habeat inpune, graviusque est et acerbius omni supplicio, si noxio inpunitas deferatur nec hominum interim animadversione plectatur, sicut gravis est acerbissimorum morborum carere medicina, medentes fallere nec uri aut secari eas partes, quarum dolore incolumitati residuarum partium consulatur.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) © 1996-2005 EuloTech