1. Etsi te
studio grammaticae artis inductum, non solum versuum moderatione, quam pauci
perviderunt, sed historiarum quoque varietate, qua scientia rerum perspicitur,
praestare video, quae facilius etiam scriptis tuis perspici potest, desiderans
potius scientem quam liberalem iudicem, tamen quo magis exercitatus et
nonnullis etiam saepius in his rebus occupatus esse videor, ne nihil in
adulescentia laborasse dicerer, et imperitorum iudicio desidiae subirem crimen,
hoc velut rudimento scientiae nisus scripsi ad te, non ut imperito monstrans,
sed ut scientissimum commonens.
2. Sphaerae figurationem
circulorumque qui in ea sunt notationem, et quae ratio fuerit, ut non aequis
partibus dividerentur; praeterea terrae marisque definitionem, et quae partes
eius non habitentur, ut multis iustisque de causis hominibus carere videantur,
ordine exposuimus. Rursusque redeuntes ad sphaeram, duo et XL signa nominatim
pernumeravimus. Exinde uniuscuiusque signi historias causamque ad sidera
perlationis ostendimus. Eodem loco nobis utile visum est persequi eorum
corporum deformationes et in his numerum stellarum. Nec praetermisimus
ostendere ad septem circulorum notationem, quo corpora aut partes corporum
pervenirent et quemadmodum ab his dividerentur. Diximus etiam de
aestivi circuli definitione, quaerentes, quare non idem hiemalis vocaretur, et
quid eos fefellerit, qui ita senserint; et quid in ea parte sphaerae solis
efficiat cursus. Praeterea, quare circulos in octo partes divideremus, ordine
exposuimus. Scripsimus etiam, quo loco circulus aequinoctialis foret
constitutus, et quid efficeret ad eum perveniens sol. In eiusdem circulis
demonstratione ostendimus, quare Aries inter sidera celerrimus diceretur. Pauca
praeterea de hiemali circulo diximus. Exinde zodiacum circulum definivimus et
eius effectus, et quare potius duodecim signa quam undecim numerarentur; quid
etiam nobis de reliquis circulis videretur. His propositis rebus ad id loci
venimus, ut exponeremus, utrum mundus ipse cum stellis verteretur, an mundo
stante vagae stellae ferrentur; et quid de eo nobis et conpluribus viderentur,
quaque ratione ipse mundus verteretur. Praeterea
quare nonnulla signa celerius exorta serius occiderent, nonnulla etiam tardius
ceteris exorta citius ad occasum pervenirent; quare etiam quae signa pariter
oriantur, non simul occidant. Eodem loco diximus, quare non essent in sphaera
superiora inferioribus hemicyclis aequalia, et quot modis stellas videre non
possimus. Praeterea scripsimus in duodecim signorum ortu quae de reliquis
corpora exoriri, et quae eodem tempore occidere viderentur. Deinde ordine
perscripsimus, utrum sol cum mundo fixus verteretur, an ipse per se moveretur,
et cum ipse per se moveatur et contra duodecim signorum ortus eat, quare
videatur cum mundo exoriri et occidere. Deinde protinus de lunae cursu pauca
proposuimus et utrum suo an alieno lumine uteretur; eclipsis solis et lunae
quomodo fieret; quare luna per eundem circulum inter faciens, celerius sole
currere videatur, et quid fefellerit eos qui ita senserint. Quinque
stellae quantum habeant intervallum, et utrum quinque sint an septem, et utrum
quinque certe errent, an omnes, et quinque quomodo currant. Diximus etiam, qua
ratione priores astrologi non eodem tempore signa et reliquas stellas reverti
dixerint, et quare Meton diligentissime observasse videatur, et quid reliquos
fefellerit in eadem causa.
3. In his igitur tam multis et
variis rebus non erit mirum aut pertimescendum, quod tantum numerum versuum
scripsserimus; neque enim magnitudinem voluminis, sed rerum multitudinem
peritos convenit spectare. Quod
si longior in sermone visus fuero, non mea facunditate, sed rei necessitate
factum existimato; nec si brevius aliquid dixero, minus idem valere confidito,
quam si pluribus esset audiendum verbis. Etenim praeter nostram scriptionem
sphaerae, quae fuerunt ab Arato obscurius dicta, persecuti planius ostendimus,
ut penitus id quod coepimus exquisisse videremur. Quod si vel optimis usus
auctoribus effeci, ut neque brevius neque verius diceret quisquam, non inmerito
fuerim laudari dignus a vobis, quae vel amplissima laus hominibus est doctis;
si minus, non deprecamur in hac confusione nostram scientiam ponderari. Ideoque
maioribus etiam niti laboribus cogitamus, in quibus et ipsi exerceamur et
quibus volumus nos probare possimus. Etenim necessariis nostris hominibus
scientissimis maximas res scripsimus; non levibus occupati rebus, populi
captamus existimationem. Sed ne diutius de eo, quod neglegimus, loquamur, ad
propositum veniemus et initium rerum demonstrabimus.
|