1.
SCORPIUS.Huius prior pars quae Chelae dicuntur, ita premuntur ab
aequinoctiali circulo, ut eum sustinere videantur. Ipse autem pedibus Ophiuchi,
de quo superius diximus, subditus, extrema cauda circulum hiemalem contingere
videtur; neque longe est ab eo signo, quod pro hostia Centaurus ferre
perspicitur. Occidit inclinato corpore, exoritur autem erectus a Chelis. Hic
habet stellas in his, quae Chelae dicuntur, in unaquaque earum binas, e quibus
primae sunt clariores; praeterea habet in fronte stellas III quarum media est
clarissima, in interscapilio III, in ventre II, in cauda V, in acumine ipso,
quo percutere existimatur, II. Ita
est omnino stellarum XVIIII.
1. SAGITTARIUS
autem spectans ad occasum Centauri corpore figuratur, velut mittere incipiens
sagittam, a pedibus usque ad humeros in hiemali circulocollocatus, ita ut caput
solum eius extra eum circulum, quem supra diximus, apparere videatur; cuius
arcus lacteo circulo medius dividitur. Ante pedes huius est quaedam corona
stellis effecta, de qua superius diximus. hic praeceps occidit, exoritur
directus. Habet autem in
capite stellas II, in arcu II, in sagitta I, in dextro cubito I, in manu priore
I, in ventre I, in interscapilio II, in cauda I, in priore genu I, in pede I,
in inferiore genu I, in poplite I. Omnino XV. Corona autem Centauri est
stellarum VII.
1. CAPRICORNUS
ad occasum spectans et totus in zodiaco circulo deformatus, cauda et toto
corpore medius dividitur ab hiemali circulo, suppositus Aquarii manu sinistrae.
Occidit praeceps, exoritur autem directus. Sed habet in naso stellam I, infra cervices I, in pectore
II, in priore pede I, in priore eodem alteram, in interscapilio VII, in ventre
V, in cauda II, Omnino est stellarum XXIIII.
|