1. ERIDANUS a sinistro
pede profectus Orionis et perveniens usque ad Pistricem rursus diffunditur ad
Leporis pedes et protinus ad antarcticum circulum tendit. Huius figurationem
hiemalis circulus dividit ab eo loco, quo prope coniungitur Ceto. Hic Scorpione exorto occidere, exoriri
autem cum Geminis et Cancro videtur. Habet autem stellas in prima curvatura
III, in secunda III, item in tertia usque ad novissima VII. Omnino est
stellarum XIII.
1. LEPUS
autem infra sinistrum pedem Orionis per hiemalem circulum fugiens et ab eo
inferiore parte corporis divisus, occidit Sagittario exorto, oritur cum Leone.
Habet autem stellas in utrisque auribus singulas, in corpore passim dispositas
II, in pedibus prioribus singulas. Ita sunt omnino VI.
1.
ORION.Hunc a zona et
reliquo corpore aequinoctialis circulus dividit, cum Tauro decertantem
collocatum, dextra manu clavam tenentem et incinctum ense spectantem ad
occasum, et occidentem exorta Scorpionis posteriore parte et Sagittario
exoriente, cum Cancro autem toto corpore pariter exsurgentem. Hic habet in
capite stellas III claras, in utrisque humeris singulas, in dextro cubito
obscuram I, in manu similiter I, in zona III, in eo quo gladius eius deformatur
III obscuras, in utrisque genibus singulas claras, in pedibus singulas. Sunt omnino
XVII.
|