I.
1. Quoniam in
initio sphaerae circuli V quomodo efficerentur ostendimus, neque eos corpore
siderum notavimus, et si duo novissimi nihil ad solis cursum pertinent, hoc est
arcticos et antarcticos, de mediis tribus dicemus. Sed quoniam Aratus circulis
IIII sphaeram plurimum valere dicit, neque eorum aperte quemquam demonstrat,
voluntatem nostram apertius ostendemus et quemadmodum in initio fecimus, a
boreo polo dicemus. Igitur aestivum circulum unum de quattuor esse dicimus, qui
therinos tropikos vocatur, quo circulo aestatem confieri demonstravimus; etsi
non nemo dubitat, quare non utrique circuli, hoc est aestivus et hiemalis, uno
nomine appellentur, ideo quod quem nos aestivum diximus, nonnullis hiemalis
fiat, et quo circulo hiemem effici diximus, eo circulo aliis aestas sit; qui si
voluerint intellegere id ad nostram collocationem mundi esse demonstratum, qui
inter aestivum circulum et arcticum sumus constituti, non ad illorum sphaeram,
qui ab hiemali circulo antarcticum habitantes, nobis antipodes dicuntur,
facilius ad nostram accesserint voluntatem. Si quis enim voluerit eorum, quos
antipodas diximus, quod inferiore a nobis circulo constituti videntur, sphaeram
facere, non inmerito nostrum hiemalem sibi aestivum circulum finxerit; aut si
quis scriptor eorum mentionem faciens, obscure voluerit antipodas demonstrare
et dixerit, quibus in Capricorno aestas summa, aut in Cancro hiems maxima fiat,
non inperita ratione acutissime dixisse videbitur. Quodcumque enim
nostris circulis contrarium dixerit, id illis erit rectum. Sed ne longiore sermone praeter
consuetudinem utamur, ad inceptum revertamur.
1. In aestivo
circulo, de quo primum dicere instituimus, haec signa sive partes eorum
perspiciuntur: capita Geminorum, Aurigae genu utrumque sinistrumque Persei crus
et humerus sinister. Andromeda autem a pectore et manu sinistra dividitur,
atque ita evenit, ut caput eius cum toto pectore et manu dextra videatur esse
inter aestivum et aequinoctialem circulum, reliquum autem corpus inter aestivum
et arcticum finem. Praeterea in eodem aestivo circulo pedes equi Pegasi positi
videntur, et caput a reliquo corpore dividitur Oloris et alae sinisterioris ut
volantis pars non magna. Ophiuchus humeris hunc circulum sustinere videtur ex
una parte, id est aequinoctiali, ex altera parte Hercules pari ratione. Virgo
prope hunc coniungens capite, inter hunc et aequinoctialem circulum collocata
est, ut fulgens ad austrum. Leo a pectore ad lumbos dividitur, ut caput eius et
corporis superior a cruribus pars inter hunc et arcticum circulum videatur,
inferior autem pars inter aestivum et aequinoctialem. Cancer autem sic
dividitur medius, ut inter oculos eius circulus traiectus videatur.
2. In his
signis et hoc, ut ante diximus, circulo cum vehitur sol, evenit ut nobis, qui
hac inclinatione mundi utimur, sint diei de partibus VIII partes V, noctis
autem tres; neque ita tamen ut ex horologiis, sed ex sphaerae ratione. Cum enim
sphaeram ita constitueris, ut circulus is, qui arcticus vocatur, semper
appareat, antarcticus autem numquam exoriatur, atque ita sphaera constituta, si
voles circulum aestivum dividere in partes VIII, ex his invenies partes V in
sphaera apparere, tres autem infra tamquam sub terra esse.
3. At aliquis dixerit, cur
sphaerae circulos dividamus in partes VIII potius quam VII aut quot libuerit
alias partes. Hic non sphaeram, sed se fallere hac ratione invenietur fere. Si
enim fecerit ex aestivo circulo partes XII, ex his partes VII et dimidium
partis apparere, IIII autem et dimidium sub terra inveniet esse. Itaque evenit,
ut cum ad VII partes addita dimidia sit, simili ratione ad partes IIII accedat
pars dimidia, et fiant supra terram partes VII et dimidium partis, reliquum
autem sub terra, quod sunt partes IIII et dimidium. Igitur oportet intellegere,
ut non inminutis partibus et dimidiis fiat, sed certis numeris conficiatur, ut
evenit in partibus VIII. Praeterea quoniam, sphaera divisa in partes XXX,
evenit ut ab aestivo circulo ad hiemalem sint partes VIII, nimirum certe eos
circulos dividemus in partes VIII. Praeterea quoniam ab aestivo circulo ad
aequinoctialem sunt partes IIII de XXX, et ita nihilominus aequinoctialis ipse
per se circulus medius dividitur, ut dimidia pars eius sit sub terra, de
partibus VIII partes IIII, et totidem supra, et tota ratio ad octavam partem
perveniat, non dubium est, quin recte dividatur in partes VIII. Praeterea cum
sol per hos circulos currens iter annuum conficere videatur, et ab omnium
signorum octava parte, ut posterius dicemus, incipiat exoriri, et ad aliud
signum transire, neque ulla alia parte signi utatur, recte ipsi quoque circuli
dividuntur in partes VIII. Praeterea cum VII sidera ad eundem statum
revertantur, ut quibusdam placuit, et cuiusmodi dies hodiernus fueris in solis aut
lunae tempestate, eiusdem modi octavo anno sit futurus, vere sphaera quoque
dividitur in partes VIII. Praeterea cum videamus octavo quoque die eiusdem
sideris horam primam, aut quamlibet denique esse, et cuius hodie fuerit hora
prima, eiusdem octavam quoque futuram, verissimum est ipsam quoque sphaeram
mundi, unde horae sumuntur, dividi in partes VIII.
Sed ne reliqua praetermittamus
in hoc occupati, ad propositum revertamur.
1. Secundus ab
aestivo aequinoctialis est circulus, in quo haec signa et partes eorum perspici
possunt. Aries totus omnibus pedibus innixus videtur. Hunc autem Aratus omnium
siderum celerrimum esse demonstrat, etiam minore arcto, quae brevi spatio
vertitur, praestare. Id quid velit esse, sic poterimus vel facillime
intelligere. Cum sit enim maximus circulus aequinoctialis in sphaera, inque eo
Aries ut adfixus videatur, quomodocumque fuerint figurae corporum collocatae,
ut ad eundem circulum perveniant, necesse est semel verti sphaeram. Quod cum
fiat, et Aries in maximo circulo, et eodem tempore ad locum, quo reliqua
sidera, perveniat, necesse est eum celerrimum dici.
2. Sed nos ad
circuli definitionem veniemus et reliqua dicemus. In eodem Tauri genua ut fixa
perspiciuntur, etsi nonnulli ita finxerunt, ut uno genu, hoc est dextro nixus,
sinistro pede contingere videatur, de hoc in medio relinquemus. Sed in eodem
circulo zona Orionis, ut ipso circulo praecinctus existimetur; Hydra flexu a
capite primo, ut cervicibus erectis Cancrum contingere videatur, et ex
inferiore corpore Hydrae Crater cum Corvo velut fixus esse circulo conspicitur.
Item paucae stellae Chelarum eodem adiunguntur. Ophiuchi genua eodem circulo a reliquo
corpore dividuntur. Aquila sinisteriore penna paene coniungens figurata est,
eodemque circulo caput Pegasi cum cervicibus nititur.
3.
His corporibus signorum aequinoctialis circulus finitur. Quo sol cum pervenit, bis uno anno conficit
aequinoctium, hoc est in Ariete et Chelis. In hac enim parte sphaerae et ver et
autumnus confici existimatur, ita ut ver sit in Ariete, autumnus in priore
parte Scorpionis, quod signum nonnulli Libram dixerunt. Per hunc circulum
transiens sol ab Ariete ad Chelas, efficit sex mensium diem his locis, qui
intra arcticum videntur orbem; noctem autem his, qui antarctico circulo sunt
clausi; quare magis his locis nemo potest durare. A Chelis usque ad Arietem
perveniens, efficit his locis sex mensibus perpetius diem, in quibus ante
noctem demonstravimus; e contrario autem noctem his, qui boreo polo sunt
proximi. Sed de hoc ante diximus. Neque enim mirum est hac collocatione sphaerae id
evenire. Erecto enim boreo polo neque umquam occidente evenit, ut corpora quoque,
quae ei proxima sunt circulo, sero occidere videantur. Id ex hoc intellegere
licebit: cum in his partibus sphaerae habitetur, quae pars est ab aestivo
circulo ad orbem, qui arcticos vocatur, et de arctico circulo, hoc est de
duabus Ursis et Dracone, caput Draconis maxime niti ipso circulo videatur, ita
ut is qui Engonasin vocatur, inter aestivum et arcticum collocatus, caput
Draconis premere intellegatur: quicumque, ut ante diximus, ad ipsum caput
Draconis habitant, ita longo die utuntur, ut ne tertia quidem horae pars in
unaquaque nocte his obtingat. Itaque Aratus ait:
keine
pou kephale tei neisetai eichi per akrai
misgontai
dysies te kai antolai alleleisi.
Idem Cicero dicit:
quod caput hic paulum sese
subitoque recondit,
ortus ubi atque obitus parte
admiscentur in una.
De hoc Homerus quoque in Odyssea
ita brevem noctem dicit esse, ut pastores cum alii exigant, alii reducant
pecus, possit alius alium audire, cum unus propter noctem pecus reducat, alter propter
lucem exigat. Sed nos ad propositum revertamur.
|