1. Tertius ab
aestivo circulo, qui hiemalis vocatur, his corporibus et eorum partibus
finitur. Nam medium Capricornum dividens et pedes Aquarii, per caudam Pistricis
ut traiectus videtur. Dividit etiam Leporem fugientem a cruribus et quadam
parte corporis, et Canis sequentis pedes et Navis ipsius puppim, Centaurique
cervices a reliquo corpore dividit. Scorpionis
extrema cauda, quod acumen vocatur, eodem circulo coniungitur. Sagittarii
arcus eodem orbe deformatur. Huius orbis infra terram sunt de partibus VIII partes V,
supra terram autem III. Itaque fit brevior dies nocte, ut ante demonstravimus.
1. Quartum circulum zodiacum
esse Aratus demonstrat; de quo ante iam diximus et posterius dicemus. Sed Aratus non, ut reliqui astrologi, ab
Ariete XII signa demonstrat, hoc est vere incipiente, sed a Cancro, hoc est
ipsa aestate. Nos autem, quoniam ab Ariete incipimus, ita protinus dicemus. In
hoc enim circulo sic XII signa figurantur: Aries, Taurus, Gemini; in his tribus
signis ver demonstratur et aequinoctium vernum. Cancer, Leo, Virgo; in his
signis maxime aestas conficitur, sed sol incipit a Virgine iam transire ad
aequinoctium autumnale. Chelae, Scorpius, Sagittarius; in his tribus signis
autumnus efficitur, et aequinoctium autumnale. Capricornus, Aquarius, Pisces;
in his tribus signis sol hiemem transire demonstratur. Etsi non sunt XII signa,
sed XI ideo quod Scorpius magnitudine sui corporisduorum locum occupat
signorum, e quibus prior pars Chelae, reliqua autem Scorpius vocatur. Priores enim
astrologi, cum omnes res ad duodecim partes revocarent, ut menses et horas et
latitudinem signorum, itaque et signa, per quae res omnes significantur, XII
voluerunt esse.
1. Sed quoniam VII circulis in
prooemio propositis, de quattuor circulis mentionem fecimus, ne septem ex
ordine demonstratis, aliquid a nobis obscurius dictum videatur, sed de VII
superant III, arcticos, antarcticos et ille qui lacteus vocatur; itaque de his
dicere incipiemus.
2. Arcticon igitur orbem sustinet
caput Draconis cum reliqua corporis parte. Cepheus autem pectore suo circulum
iungit. Eodem orbe nituntur et pedes maioris Ursae, praeterea sedile Cassiepiae
cum pedibus eius nititur ipso circulo, et dextro pede genuque sinistro et pedis
prioribus digitis is qui Engonasin vocatur, et manus sinistra Bootis exteriore
parte circuli pervenit coniuncta.
3. Ad antarcticum autem
circulum pervenit extrema navis Argo pedesque Centauri posteriores adiunguntur,
priores autem paene contingere et Ara videtur prope adfixa et Eridani fluminis
extrema significatio.
|