1. Reliquum est
nobis definire quem supra lacteum orbem demonstravimus. Is
enim dividit Oloris extremam sinistram pennam, quae extra aestivum pervenit
finem. Praeterea transit manum dextram Persei, et ab humero sinistro Aurigae
perveniens sub manum eius dextram et Geminorum genua et pedes eius signi, quod
Procyon vocatur. Hinc dividens aequinoctialem et aestivum circulum, tangit
extremum finem mali, qui in Argo navi defixus videtur; deinde rursus revertens,
genua Centauri dividit a reliquo corpore et extremam caudam terminat Scorpionis
et arcum medium Sagittarii et Aquilae dimidiam partem, per eius transiens
pennas.
1.
Quoniam de huiuscemodi rebus exposuimus ordine, mundi rationem, et quemadmodum
moveatur, protinus dicemus; et in duodecim signorum exortu quae deinde corpora
consequantur, et quae perveniant ad occasum. Convenit nobis
mundum ab exortu ad occasum verti, ideo quod videmus stellas ex oriente ad
occidentem converti. Sic enim primum poterimus scire, qui sint exortus et qui
occasus. Si enim nostrum aliquis adstiterit contra orientem, necesse est Arctos
nobis a sinistris partibus esse. Cum id ita fiat, illud quoque necesse est, ut
omnia a dextris partibus exorta in sinistris occidere videantur, de quo et ante
diximus. Igitur cum videamus stellas exoriri et occidere, necesse est mundum
quoque cum stellis verti. Sed nonnulli aiunt nihilominus id evenire posse, ut
stante mundo, stellae exoriantur et occidant; quod fieri non potest. Si enim
stellae vagae feruntur, neque mundus ipse vertitur, non possunt corpora stellis
figurata incolumia aut certa permanere. Illud enim videmus, in toto mundo
stellas erraticas esse V, neque horum cursum quemquam posse definire; Aratum
ipsum negare se difficiles earum cursus interpretari posse. Quomodo igitur, cum
V stellas nemo possit observare, tot milia quisquam possit pervidere, nisi qui
permittit hoc, cursu stellarum posse nihilominus figuras corporum permanere? Quod si non est, tota sphaera ad irritum
revocabitur. Quicumque enim sphaeram fecerit, non poterit efficere, ut sphaera
stante nihilominus stellae versentur. Illud enim videmus, in extrema cauda
Draconis stellam esse, quae in se vertatur et in eodem loco constet. Quod si
omnes stellae vagae feruntur, hanc quoque loco moveri necesse est; quod non
evenit. Igitur necesse est mundum quoque, non stellas verti.
1. Quoniam ostendimus mundum
cum stellis potius quam stellas per se verti, nunc reliqua dicemus. Cum enim traditum sit nobis prius noctem
quam diem fieri, noctem dicemus umbram terrae esse, eamque obstare lumini
solis. Etsi nonnulli dixerunt id solis cursu evenire, et cum pervenerit ad eum
locum, ibi occidere dicatur, ibi montium magnitudine a nobis lumen averti
solis, et ita noctem videri; quod si ita sit, nimirum eclipsin solis verius
quam noctem dixerimus. Sed aliter esse ex ipsa sphaera intellegere licebit.
|