1. Sic igitur orientibus XII
signis, reliqua corpora occidere et exoriri videntur. Sed ut ante diximus, nunc
protinus de solis cursu dicemus.
2. Necesse est
enim solem aut ipsum per se moveri, aut cum mundo verti uno loco manentem. Quod
si maneret, necesse erat eodem loco occidere et exoriri, a quo pridie fuerat
exortus, quemadmodum signa eodem loco semper oriuntur et occidunt. Praeterea si
ita esset, necesse erat dies et noctes omnes aequales esse; ut quam longus
hodiernus fuerit, tam longus semper sit futurus, item nox simili ratione semper
aequalis permaneat. Quod quoniam non est, illud quoque necesse est, cum
videamus esse dies inaequales, et solem alio loco hodie occasurum, et alio heri
occidisse. Si igitur aliis locis occidit et oritur, necesse est eum
moveri, non stare.
3. Solem autem contra mundi motum currere,
sic possumus intellegere. Evenit enim, ut duabus in causis sidera non possimus
videre. Quarum una est, cum abierint infra terram, nostrum quoque effugere
conspectum, ita ut inferius hemisphaerium ostendit. Altera autem est ratio,
quod propter fulgorem solis et vim maximam luminis sidera obscurentur, sive
quod stellis obsistit, ne candor earum ad nostros perveniat adspectus; sive sui
magnitudine luminis officit nostris, ne praeter eius ignem aliam rem superiorem
perspiciamus; quod magis veri simile videtur. Neque enim solis ignem eiusmodi
videmus, cuiusmodi reliquos ignes intellegimus, sed ita lumen avertit nostrum,
ut ipse quoque nobis non igneus, sed albus videatur esse; praeterea in
unaquaque nocte XI signa necesse est apparere, ideo quod uno signo sol ipse
nixus, iter conficere videtur, cuius figuram corporis ipse suo lumine obscurat;
cum eo enim signo et occidere et exoriri videtur. Nonnulli dicunt nos XII signa
dumtaxat hac ratione perspicere posse, si in eius signi prima novissimave parte
consistat. Habent enim XII signa partes eiusmodi, ut unumquodque eorum in
longitudine habeat partes XXX, in latitudine autem partes XII. Itaque evenit,
ut in longitudine signorum annus, in latitudine autem dies sit. In parte prima
signi nihilominus reliquum corpus eius signi videri posse nonnulli dicunt, ut
simili ratione et si fuerit in extrema parte signi; quod fieri non potest. Nam
cum sol sit in qualibet parte signi et exoriatur, ita magnum videtur habere
fulgorem, ut omnia sidera obscuret. Illud tamen potest evenire, ut cum sol sit
in prima parte signi et occidat, reliquum corpus eius signi appareat. Sed certius
et verius est XI signa quam XII apparere posse.
4. Praeterea quaeritur, quare
sol contra mundi inclinationem currens, videatur cum ipsa sua sphaera occidere
et verti. Nam si sol non
contra siderum occasum curreret, de Ariete ad Pisces, non ad Taurum transiret. Exoriri
etenim Pisces prius quam Aries et occidere perspiciuntur; et ita mundus verti
videtur, ut prius Pisces quam Aries occidant. Igitur diebus XXX sol in Ariete
currens et eius corpus obscurans, sic dumtaxat apparet sol, ut ex eo loco, quo
Aries ante, exoriri videatur et post dies XXX sol videatur ab eodem loco
surgere, ex quo loco Taurus ante oriri videbatur. Igitur apparet solem
ab Ariete ad Taurum transire. Quod
si ita est, necesse est eum contra mundi inclinationem currere.
5. Quare autem
evenit, ut ante diximus, +quod videtur cum mundo sol verti, eius similis haec
est causa. Ut si quis in naviculae rostro sedens, hinc quaerat ad puppim
transire, et nihilominus ipsa navis iter suum conficiat, ille quidem videbitur
contra naviculae cursum ire, sed tamen eodem pervenit quo navis. Hoc autem
sic etiam facilius intellegitur, si navem diviseris in partes CCCLX,
quemadmodum sol diebus CCCLX simul mundum transigit. Eodem modo, ut ante
diximus, si navis sit divisa et in una parte de trecentis sexaginta
constituatur quilibet eorum (navis autem habet unius diei cursum), ille quidem
contra navem ire, sed cum ad locum definitum pervenire intellegetur. Non enim extra navem est, qui a rostro ad
puppim transit, sed ipsa navi continetur. Item sol cum per ipsum mundum iter
conficiat et eo contineatur, videtur contra mundum ire, sed cum eo pervenit ad
occasum. Cum enim mundus trecenties et sexagies se converterit, tunc sol iter annuum
conficit.
1. Quoniam de sole quae visa
sunt nobis utilissima esse, litteris mandavimus, nunc de luna dicemus (etis
alia conati perscribere, velut natura voluminis ad hoc loci devenimus), ne
nonnulli intactam huius rationem relinquentes, aut propter magnum laborem
defecisse, aut inscientia superati non valuisse persequi videamur. Nos autem
non illorum existimationis timendae causa persequi instituimus, sed
consuetudinis nostrae rationem demonstrare, et quod alterius quaeri volumen hoc
perlecto noluimus, nec tamdiu rem cogitatam scriptam aliorum ad desiderium
adducere. Praeterea cum
reliqua omnia diligentissime persecuti fuerimus, alienum videtur esse nos non
eandem persequi causam. Quare, sicut ante diximus, ad inceptum revertamur et ut
necessario totidem verbis de luna ac sole dicere videamur, dicemus ita. Luna
per alios exortus et occasus necesse est moveri, non stare; idque facilius quam
de sole licet intellegere. Neque enim tam magnus ardor eius est, ut officiat
oculis nostris; neque ut sol dies XXX unoquoque signo vehitur, ut difficile sit
intellectu, quanta particula luminis aut ipsius signi superesse videatur, cum
ad aliud transierit signum. Lunam enim cum diebus XXX XII signa percurrat,
licet intellegere, II diebus et VI horis in alio signo esse. Hanc autem cum a
sole lumen accipiat, et ita nobis lucere videatur, non est veri simile de tam
multis causis potius eam stare quam moveri. Si enim suo lumine uteretur, illud
quoque sequebatur eam semper aequalem esse oportere, nec die tricesimo tam
exilem aut omnino nullam videri, cum totum transegerit cursum, sol autem ad
aliud transire signum intellegatur. Praeterea si suo lumine uteretur, huius
numquam eclipsin fieri oportebat. Sed ne dubium fiat, quare solis eclipsis
fieri possit, qui utrisque lumen dare supra sit dictus, lunae autem non facile
fiat, cum alieno lumine utatur, eius haec verissima, ut arbitramur, est causa.
Luna enim cum ex toto mundo et omnibus stellis maxime terrae proxima videatur,
et ad acies nostras perveniat, et quodam tempore torrens perveniat ad eundem
locum signi, quo sol vehitur, obscurare lumen eius a nostro conspectu videtur.
Hoc autem maxime evenit die novissimo, cum luna transierit in XII signa, et sol
ad aliud signum transire videatur et proxima fiat illi. Quod evenire sic etiam
potest intellegi. Ut si quis alicui manum planam ad oculos admoverit, quanto
magis sic fecerit, hoc minus ille videre poterit; et quanto longius ab eo
discesserit, hoc magis illi omnia poterunt apparere. Simili ratione cum luna ad
solis locum pervenit, tunc proxima eius videtur esse et radios eius obturare,
ut lumen eicere non possit. Cum autem luna ab eo loco discesserit, tunc sol
lumen eicit, et ita ad corpora nostra adicit.
2. Lunae autem
eclipsis sic evenit, cum prope dimensione sit luna, cum abierit sol sub terram,
dumtaxat hoc modo, ut per mediam terram si quid directum traieceris, contingere
possit solem sub terra, lunam autem supra terram; quod cum ita evenit, necesse
est solis radios propter magnitudinem terrae ita esse dimissos, ut lumen eius,
quo luna lucet, non possit ad eam pervenire, et ita existimatur fieri eclipsis
lunae. Quae si suo lumine uteretur, licebat ne apparere quidem umquam solem,
ideo quod luna nihilominus luceret. Sic autem accipit lumen, ut luceat, cum sol
venerit per terras, sed non ut aliquem locum conclusiorem totumque spatium
inpleat lumine. Si quis nostrum steterit in eo loco, quo sol maxime lucet,
reliquis partibus lumen a sole accipiens praebebit. Id in luna fieri invenitur,
eam a sole lumine accepto lucere revibratione.
3. Nonnulli
existimant, cum dicitur sol in Ariete aut in quolibet signo esse, eum supra
ipsas stellas Arietis iter facere. Qui autem hac ratione utuntur, longe a vera
ratione errant. Nam neque sol, neque luna proxime sidera apparent. Hac etiam de
causa nonnulli VII stellas erraticas finxerunt, adiungentes eodem solem et
lunam, quod cum quinque stellis feruntur. Luna enim proxime
terram est; itaque diebus XXX totum mundum existimatur transire. Id hac
evenit ratione. Ut si quis intra circulum zodiacum fecerit circulos, et eos hoc
intervallo finxerit, ut terra sit in medio, et unam a terra ad lunam mensionem
fecerit, quam Graeci tonon appellaverunt (hunc autem, quia non esse certum
spatium potuerunt dicere, tonon dixerunt): igitur abest luna a terra tonum
unum. Hac igitur re, quod
brevissimo circulo devehitur, diebus XXX ad primum pervenit signum. Ab hoc
circulo abest circulus tonum dimidium, quo circulo Mercurii stella vehitur;
itaque diebus XXX ad alterum signum transiens tardius. Ab hoc circulo abest
alter tonum dimidium; quo loco Veneris stella iter suum dirigit, tardiorem
conficiens cursum, quam Mercurii stella. Transit enim ad aliud signum diebus
XXX. Supra huius stellam solis est cursus, qui abest ab Hespero stella quae est
Veneris, tonum dimidium. Ita cum inferioribus pariter percolans anno uno XII
signa percurrit, tricesimo die ad aliud transiens signum. Supra solem igitur
et eius circulum Martis est stella, quae abest a sole tonum dimidium. Itaque
dicitur diebus LX ad aliud signum transire. Supra hunc circulum Iovis est
stella, quae abest a Martis tonum dimidium. Itaque anno uno transit ad alterum signum. Novissima stella
Saturni, quae maximo vehitur circulo; haec autem abest a Iove tonum. Itaque annis
XXX duodecim signa percurrit. Ab ipsorum tamen siderum corporibus Saturnus abest tonum
anum et dimidium.
4. Hac igitur ratione potes
scire neque solem, neque lunam contingere stellas, et nihilominus per zodiacum
circulum verti. Hinc etiam possumus intellegere lunam minorem esse sole. Omnia enim quae proxima sunt nobis,
maiora necesse est esse, quam quae longo discedente intervallo videmus. Igitur
lunam videmus proxime nos esse, neque eam maiorem aspectui nostro esse quam
solem. Illud quoque necesse est, cum sol non longe absit a lune et a nobis
maior videtur, si prope nos accesserit, multo maiorem futurum. Praeterea
necesse est, ut ante diximus, aut nullam stellam erraticam esse, aut solem cum
luna pariter ut reliquas stellas errare. Si enim quisquam mihi potest
demonstrare V stellarum cursum, et dicere, quod hodie quaeque earum ad aliud
transeat signum, quemadmodum de sole et luna fieri videmus, et nihilominus suum
efficit cursum, non est erratica. Si autem dubium est, quod hodie transeat et
ad aliud signum compari ratione cum luna feratur, et suum cursum dirigat,
quemadmodum stellae quae sunt dubiae, necesse est has quoque errare. Sed non
evenit ut errent, praesertim cum suo tempore ad cursum revertantur. Igitur ne
stellae quidem, cum certo tempore ad suum signum revertantur, possunt errare,
nisi forte volumus accipere excusationem, quod duo corpora magna facilius
possint observari, quam singulae stellae, quae non certos cursus conficientes
videntur apparere.
1. Sed stellas
V nonnulli has aiunt esse: Veneris, Mercurii, Iovis, Solis, Martis; e quibus
esse maximam colore candido, nomine Hesperum et eam appellari. Haec stella non
abest a sole longius duobus signis, infra eius circulum collocata, sicut ante
diximus; apparens maxime noctu, sed toto mense non plus undevicies potest
videri. Sed totus Hesperus incertos efficit cursus, non eodem tempore ad
praeteritum transiens signum.
|