1. Secunda
stella est Mercurii, nomine Stilbon, totus acuto lumine, sed in aspectu non
magnus. Hic autem a sole non longius abest signo uno. Qui semper eosdem cursus
efficiens, modo nocte prima, modo autem ad solis exortus incipit apparere.
Nonnumquam etiam perpetue signis quattuor est cum sole; rediens autem cum sole
non amplius est tertiam partem signi.
1. Iovis autem
stella nomine Phaenon, corpore est magno, figura autem similis Lyrae. Hic autem
XII signa annis totidem transigere existimatur, et unoquoque anno nusquam
apparere dicitur, non minus dies XXX, nec plus XL. Sed tunc maxime
obscuratur, cum occidit cum sole; exoriens autem apparet ante quam sol.
1. Solis
stella nomine Phaethon, corpore est magno, colore autem igneo; similis eius
stellae, quae est in humero dextro Orionis. Hic per XII signa assidue ferri
videtur. Nonnumquam etiam cum solis ipsius sideribus apparet, modo aliis
partibus adiectis circuli. Hanc stellam nonnulli Saturni esse dixerunt, redire
autem ad signum annis XXX et quotannis non apparere non minus dies XXX, nec
amplius XL.
1. Reliquum est nobis de
Martis stella dicere, quae nomine Pyrois appellatur. Hic autem non magno est
corpore, sed figura similis est flammae. Nonnumquam autem cum ipsius solis
sideribus concurrens, omnia pervolat signa, secedens a primo signo non longius
biennio.
2. Quod ad quinque stellas
pertinet, ad hoc satis arbitramur dictum; nunc autem demonstrabimus, quibus de
causis menses intercalentur, quoniam tempus omne metitur die et nocte, mense et
anno. De quibus diem nobis definierunt, quamdiu sol ab exortu ad occasum
perveniat; noctis autem spatium constituerunt esse, quamdiu sol ab occasu
rursum ad exortum revertatur; mensem autem, quamdiu luna zodiacum circulum
perducat. Annum voluerunt
esse, cum sol ab aestivo circulo redit.
Reliqua desiderantur
|