1. POLUS is
qui boreus appellatur, pervideri potest semper; notius autem ratione dissimili
semper est a conspectu remotus. Naturalis autem mundi statio, quae physice
dicitur, ea est in boreo polo finita. Ut omnia a dextris partibus exoriri, in
sinistris occidere videantur. Exortus enim est subita quaedam species obiecta
nostro conspectui; occasus autem pari de causa, ut erepta ab oculis visa.
1. In
finitione mundi circulis sunt paralleli V, ini quibus tota ratio sphaerae
consistit, praeter eum qui zodiacus appellatur; qui quod non, ut ceteri
circuli, certa dimensione finitur, et inclinatior aliis videtur, loxos a
Graecis est dictus. Quinque autem quos supra diximus, sic in sphaera metiuntur,
initio sumpto a polo qui boreus appellatur, ad eum qui notius et antarcticus
vocatur. In triginta partes unumquodque hemisphaerium dividitur, ita uti
dimensio significare videatur in tota sphaera sexaginta partes factas. Deinde
ab eodem principio boreo sex partibus ex utraque finitione sumptis, circulus
dicitur, cuius centron ipse est polus finitus; qui circulus arcticus
appellatur, quod intra eum Arctorum simulacra ut inclusa perspiciuntur; quae
signa a nostris ursarum specie ficta, Septentriones appellantur. Ab hoc circulo
de reliquis partibus quinque sumptis, eodem centro quo supra diximus, circulus
ducitur, qui therinos tropikos appellatur, ideo quod sol cum ad eum circulum
pervenit, aestatem efficit eis qui in aquilonis finibus sunt, hiemem autem eis,
quos austri flatibus oppositos ante diximus. Praeterea, quod ultra eum circulum
sol non transit, sed statim revertitur, tropikos est appellatus. Ab hoc circuli
significatione quattuor de reliquis partibus sumptis, ducitur circulus
aequinoctialis, qui a Graecis isemerinos appellatur, ideo quod sol cum ad eum
orbem pervenit, aequinoctium conficit.
2. Hoc circulo
facto, dimidia sphaerae pars constituta perspicitur. E contrario item simili
ratione a notio polo sex partibus sumptis, ut supra de boreo diximus, circulus
ductus antartikos vocatur, quod contrarius est ei circulo, quem arcticon supra
definivimus. Hac definitione sphaerae, centroque poli qui notius dicitur, V
partibus sumptis, circulus cheimerinos tropikos instituitur, a nobis hiemalis,
a nonnullis etiam brumalis appellatus, ideo quod sol cum ad eum circulum
pervenit, hiemem efficit his qui ad aquilonem spectant; aestatem autem his qui
in austri partibus domicilia constituerunt. Quanto enim abest longius ab illis
qui in aquilonis habitant finibus, hoc hieme maiore conflictantur; aestate
autem hi, quibus sol oppositus pervidetur. Itaque Aethiopes sub utroque orbe
necessario fiunt. Ab hoc circulo ad aequinoctialem circulum reliquae fiunt
partes quattuor, ita uti sol per octo partes sphaerae currere videatur. Zodiacus
autem circulus sic vel optime definiri poterit, ut signis factis, sicut postea
dicemus, ex ordine circulus perducatur. Qui autem lacteus vocatur, contrarius
aequinoctiali, ibi oportet ut eum medium dividere et bis ad eum pervenire
videatur, semel in eo loco ubi Aquila constituitur, iterum autem ad eius signi
regionem, quod Procyon vocatur.
3. Duodecim signorum partes
sic dividuntur: quinque circulis, de quibus supra diximus, ita finiuntur, ut
unusquisque eorum dividatur in partes duodecim, et ita ex eorum punctis lineae
perducantur, quae circulos significent factos, in quibus duodecim signa
describantur. Sed a nonnullis imperitioribus quaeritur, quare non aequis
partibus circuli finiantur, hoc est, ut de triginta partibus quinae partes
dividantur, et ita circuli pari ratione ducantur. Id facillime defendi posse confidimus.
Cum enim media sphaera divisa est, eius circuli nullus potest aequalis esse,
qui quamvis proxime eum accedat, tamen minor esse videatur. Itaque qui primum
sphaeram fecerunt, cum vellent omnium circulorum aequas rationes esse, pro rata
parte voluerunt significare, ut quanto magis a polo discederetur, hoc minorem
numerum partium sumerent in circulis metiendis, quo necesse his erat maiorem circulum
definire. Quod etiam ex ipsa sphaera licet intellegere; quanto magis a polo
discedes, hoc maiores circulos fieri necesse est, et hac re minorem numerum
duci, ut pares eorum videantur effectus. Et si non in triginta partes
unumquodque hemisphaerium dividatur, sed in alias quaslibet finitiones, tamen
eo ratio pervenit eius, ac si triginta partes fecisset.
|