1. Sed quoniam
quae nobis de terrae positione dicenda fuerunt, et sphaeram totam definivimus,
nunc quae in ea signa sint singillatim nominabimus. E quibus igitur primum duas
Arctos et Draconem, deinde Arctophylaca cum Corona dicemus et eum, qui
Engonasin vocatur; exinde Lyram cum Olore et Cepheo et eius uxore Cassiepia
filiaque eius Andromeda et genero Perseo. Dicemus etiam protinus Aurigam, a
Graecis Heniochum appellatum, Ophiuchum praeterea cum aquila et sagitta
parvoque delphine, inde equum dicemus eo sidere, quod Deltoton vocatur. His
corporibus enumeratis, ad duodecim signa perveniemus. Ea sunt haec: Aries,
Taurus, Gemini; deinde Cancer cum Leone et Virgine; praeterea Libra, dimidia
pars Scorpionis et ipse Scorpius cum Sagittario et Capricorno; Aquarius autem
cum Piscibus reliquas habet partes. His enumeratis, suo ordine est Cetus cum
Eridano flumine et Lepore; deinde Orion cum Cane et eo signo, quod Procyon
vocatur. Praeterea est Argo cum Centauro et Ara; deinde Hydra cum Pisce qui
notius vocatur. Horum omnium non inutile videtur historias proponere, quae
certe aut utilitatem ad scientiam, aut iucunditatem ad delectationem adferent
lectori.
|