I.
1. Igitur, ut
supra diximus, initium nobis est Arctos maxima. Hanc autem Hesiodus ait esse
Callisto nomine, Lycaonis filiam, eius qui in Arcadia regnavit; eamque studio
venationis inductam, ad Dianam se applicuisse, a qua non mediocriter esse
dilectam propter utriusque consimilem naturam. Postea autem ab Iove compressam
veritam Dianae suum dicere eventum. Quod diutius celare non potuit; nam iam
utero ingravescente, prope diem partus in flumine corpus exercitatione defessum
cum recrearet, a Diana cognita est non conservasse virginitatem. Cui deo pro
magnitudine suspicionis non minorem retribuit poenam. Erepta enim facie
virginali, in ursae speciem est conversa, quae Graece arktos appellatur. In ea
figura corporis Arcada procreavit. Sed ut ait Amphis comoediarum scriptor,
Iuppiter simulatus effigiem Dianae, cum virginem venantem ut adiuvans
persequeretur, amotam a conspectu ceterarum compressit. Quae rogata a Diana
quid ei accidisset, quod tam grandi utero videretur, illius peccato id evenisse
dixit. Itaque propter eius responsum, in quam figuram supra diximus, eam Diana
convertit. Quae cum in silva ut fera vagaretur, a quibusdam Aetolorum capta, ad
Lycaonem pro munere in Arcadiam cum filio est deducta ibique dicitur inscia
legis in Iovis Lycaei templum se coniecisse; quam confestim filius est secutus.
Itaque cum eos Arcades insecuti interficere conarentur, Iuppiter memor peccati
ereptam Callisto cum filio intere sidera collocavit, eamque Arctum, filium
autem Arctophylaca nominavit, de quo posterius dicemus. Nonnulli etiam
duxerunt, cum Callisto ab Iove essset compressa, Iunonem indignatam in ursam
eam convertisse; quam Dianae venanti obviam factam, ab ea interfectam, et
postea cognitam inter sidera collocatam. Sed alii dicunt, cum Callisto Iuppiter
esset in silva persecutus, Iunonem suspicatam id quod evenit, contendisse, ut
eum manifesto diceret deprehendisse. Iovem autem, quo facilius suum peccatum
tegeretur, in ursae speciem conversam reliquisse. Iunonem autem in eo loco pro
virgine ursam invenisse; quam Dianae venanti, ut eam interficeret,
demonstrasse. Quod factum ut perspiceretur, Iovem aegre tulisse; effigiem ursae
stellis figuratam constituisse.
2. Hoc signum,
ut complures dixere, non occidit. Et qui volunt aliqua de causa esse
institutum, negant Tethyn Oceani uxorem id recipere, cum reliqua sidera
perveniant in occasum, quod Tethys Iunonis sit nutrix, cui Callisto succubuerit
ut paelex.
3. Araethus autem Tegeates
historiarum scriptor non Callisto, sed Megisto dicit appellatam, et non
Lycaonis, sed Cetei filiam, Lycaonis neptem; praeterea Cetea ipsum Engonasin
nominari. Reliqua autem
superioribus conveniunt. Quae res in Nonacri monte Arcadiae gesta demonstratur.
1.
ARCTUS MINOR. Hanc Aglaosthenes qui Naxica conscripsit, ait Cynosuram
esse, unam de Iovis nutricibus ex Idaeis nymphis; ab eius quoque nomine in urbe
quae Histoe vocatur, a Nicostrato et sodalibus constituta, et portum qui ibi
est, et agri maiorem partem Cynosuram appellatam. Hanc autem inter
Curetas fuisse, qui Iovis fuerunt administri. Nonnulli etiam Helicen et
Cynosuram nymphas fuisse Iovis nutrices dicunt; et hac re etiam pro beneficio
in mundo collocatas, et utrasque Arctos appellatas esse, quas nostri
Septemtriones dixerunt. Sed maiorem Arctum complures plaustri similem dixerunt,
et amaxan Graeci appellaverunt; cuius haec memoriae prodita est causa. In
initio qui sidera perviderunt et numerum stellarum in unaquaque specie corporis
constituerunt, non Arctum, sed Plaustrum nominaverunt quod ex VII stellis duae
quae pares et maxime in uno loco viderentur, pro bubus haberentur, reliquae
autem V figuram plaustri similarent. Itaque et quod proximum huic est signum
Booten nominari voluerunt, de quo posterius plura dicemus. Aratus quidem non
hac re Booten, nec illud Plaustrum dicit appellari, sed quod Arctus videatur ut
plaustrum circa polum, qui boreus appellatur, versari, et Bootes agitare eam
dicatur. In quo non
mediocriter videtur errare. Postea enim, de VII stellis ut Parmeniscus ait, V
et XX sunt a quibusdam astrologis constitutae, ut ursae species, non VII
stellarum perficeretur. Itaque et ille, qui antea plaustrum sequens Bootes
appellabatur, Arctophylax est dictus, et isdem temporibus quibus Homerus fuit,
haec Arctos est appellata. De VII trionibus ille enim dicit, hanc utroque
nomine et Arctum et Plaustrum appellari; Booten autem nusquam meminit
Arctophylaca nominari. Incidit etiam compluribus erratio, quibus de causis
minor Arctos Phoenice appelletur, et illi qui hanc observant, verius et
diligentius navigare dicantur; quare, si haec sit certior quam maior, non omnes
hanc observent. Qui non intelligere videntur, de qua historia sit profecta
ratio, ut Phoenice appelletur. Thales enim Milesius, qui diligenter de his
rebus exquisivit et hanc primus Arctum appellavit, natione fuit Phoenix, ut
Herodotus dicit. Igitur omnes qui Peloponnesum incolunt, priore utuntur Arcto.
Phoenices autem quam a suo inventore acceperunt, observant, et hanc studiosius
perspiciendo diligentius navigare existimantur, et vere eam ab inventoris
genere Phoenicen appellant.
|