1.
SERPENS.Hic vasto corpore ostenditur inter duas Arctos
collocatus. Qui dicitur aurea mala Hesperidum custodisse et ab Hercule
interfectus, ab Iunone inter sidera collocatus, quod illius opera Hercules ad
eum est profectus.Qui hortum Iunonis tueri solitus existimatur. Ait enim
Pherecydes, Iunonem cum duceret Iuppiter uxorem, Terram venisse ferentem aurea
mala cum ramis. Quae Iunonem admiratam, petisse a Terra, ut in suis hortis
sereret, qui erant usque ad Atlantem montem. Cuius filiae cum saepius de
arboribus mala decerperent, Iuno dicitur hunc ibi custodem posuisse; hoc etiam
signi erit, quod in sideribus supra eum draconem Herculis simulacrum
ostenditur, ut Eratosthenes demonstrat; quare quosvis licet intellegere hinc
maxime draconem dici. Nonnulli etiam dixerunt hunc draconem a gigantibus
Minervae obiectum esse, cum eos oppugnaret; Minervam autem arreptum draconem
contortum ad sidera iecisse, et ad ipsum axem caeli fixisse. Itaque adhuc eum implicato corpore
videri, ut nuper ad sidera perlatum.
1.
ARCTOPHYLAX.De hoc
fertur ut sit Arcas nomine, Callistus et Iovis filius, quem dicitur Lycaon, cum
Iuppiter ad eum in hospitium venisset, cum alia carne concisum pro epulis
apposuisse. Studebat enim scire, si deus esset, qui suum hospitium desideraret;
quo facto non minore poena est affectus. Nam statim Iuppiter, mensa proiecta,
domum eius fulmine incendit; ipsum autem in lupi figuram convertit. At pueri
membra collecta et composita in unum dedit cuidam Aetolorum alendum. Qui
adulescens factus in silvis cum venaretur, inscius vidit matrem in ursae
speciem conversam; quam interficere cogitans persecutus est in Iovis Lycaei
templum, quo ei qui accessisset, mors poena erat Arcadum lege. Itaque cum
utrumque necesse esset interfici, Iuppiter eorum misertus, ereptos inter sidera
collocavit, ut ante diximus. Hic autem e facto sequens Ursam perspicitur, et
Arctum servans Arctophylax est appellatus. Nonnulli hunc Icarum Erigones patrem
dixerunt, cui propter iustitiam et pietatem existimatur Liber pater vinum et
vitem et uvam tradidisse, ut ostenderet hominibus, quomodo sereretur, et quid
ex eo nasceretur; et cum esset natum, quomodo id uti oporteret. Qui cum
sevisset vitem, et diligentissime administrando floridam falce fecisset,
dicitur hircus in vineam se coniecisse, et quae ibi tenerrima folia videret,
decerpsisse. Quo facto Icarum irato animo tulisse eumque interfecisse, et ex
pelle eius utrem fecisse, ac vento plenum praeligasse, et in medium proiecisse
suosque sodales circum eum saltare coegisse. Itaque Eratosthenes ait: Ikarion
posi prota peri tragon orchesanto. Alii dicunt Icarum, cum a Libero patre vinum
accepisset, statim utres plenos in plaustrum inposuisse; hac re etiam Booten
appellatum. Qui cum perambulans Atticorum fines, pastoribus ostenderet,
nonnulli eorum aviditate pleni, novo genere potionis inducti, somno
consopiuntur, atque alius aliam se in partem reiciunt. Ut semimortua membra
iactantes, alia ac decebat loquebantur, reliqui eorum arbitrati venenum ab
Icaro datum pastoribus, ut eorum pecora abigeret in suos fines, Icarum
interfectum in puteum deiecerunt, sed ut alii demonstrant secundum arborem
quandam defoderunt. Qui autem obdormierant, experrecti cum se numquam melius
quiesse faterentur, ac requirerent Icarum, ut pro beneficio munerarentur,
interfectores eius animi conscientia permoti, statim se fugae mandaverunt et in
insulam Ceorum pervenerant; a quibus ut hospites recepti, domicilia sibi
constituerunt. At Erigone Icari filia, permota desiderio parentis, cum eum non
redire videret ac persequi conaretur, canis Icari, cui Maera fuit nomen,
ululans tu videretur obitum domini lacrimare, rediit ad Erigonen. Cui non
minimam cogitatae mortis suspicionem ostendit; neque enim puella timida
suspicari debebat nisi patrem interfectum, qui tot dies ac menses abesset. At
canis vestem eius tenens dentibus, perducit ad cadaver. Quod filia simul ut
vidit, desperata spe, solitudine ac pauperie oppressa, multis miserata lacrimis
in eadem arbore, sub qua parens sepultus videbatur, suspendio sibi mortem
conscivit; cui canis mortuae spiritu suo parentavit. Nonnulli enim hunc ini puteum se
deiecisse dixerunt, Anigrum nomine; quare postea neminem ex eo puteo bibisse
memoriae tradiderunt. Quorum casum Iuppiter miseratus, in astris corpora eorum
deformavit. Itaque complures Icarum Booten, Erigonen Virginem nominaverunt, de
qua posteriusdicemus; canem autem sua appellatione et specie Caniculam
dixerunt. Quae a Graecis, quod ante maiorem Canem exoritur, Procyon appellatur.
Alii hos a Libero patre figuratos inter sidera dicunt.
2. Interim cum
in finibus Atheniensium multae virgines sine causa suspendio sibi mortem
consciscerent, quod Erigone moriens fuerat precata, ut eodem leto filiae
Atheniensium adficerentur, quo ipsa foret obitura, nisi Icari mortem persecuti
et eum forent ulti; itaque cum id evenisset, ut ante diximus, petentibus eis
Apollo dedit responsum, si vellent eventu liberari, satisfacerent Erigonae. Qui
quod ea se suspenderat, instituerunt uti tabula interposita pendentes funibus
se iactarent, ut qui pendens vento movetur. Quod sacrificium sollemne
instituerunt. Itaque et privatim et publice faciunt, et id aletidos
appellant, quod eam patrem persequentem cum cane, ut ignotam et solitariam
oportebat, mendicam appellabant, quas Graeci aletidas nominant. Praeterea Canicula
exoriens aestu Ceorum loca et agros fructibus orbabat et ipsos morbo adfectos
poenas Icaro cum dolore sufferre cogebat, quod latrones recepissent. Quorum rex
Aristaeus Apollinis et Cyrenes filius, Actaeonis pater, petiit a parente, quo
facto calamitate civitatem posset liberare. Quem deus iubet multis hostiis
expiare Icari mortem, et ab Iove petere, ut, quo tempore Canicula exoriretur,
dies XL ventum daret, qui aestum Caniculae mederetur. Quod iussum Aristaeus
confecit et ab Iove impetravit ut etesiae flarent, quas nonnulli etesias
dixerunt, quod quotannis certo tempore exoriuntur (etos enim Graece annus est
Latine); nonnulli etiam aetesias appellaverunt, quod expostulatae sunt ab Iove
et ita concessae. Sed de hoc in medio relinquetur, ne nos omnia praeripuisse
existimemur.
3. Sed ut ad propositum
revertamur, Hermippus qui de sideribus scripsit, ait Cererem cum Iasione Thusci
filio concubuisse, quamobrem fulmine percussum conplures cum Homero dixerunt.
Ex his, ut Petellides Gnosius historiarum scriptor demonstrat, nascuntur filii
duo, Philomelus et Plutus; quos negant inter se convenisse. Nam Plutum, qui
ditior fuerit, nihil fratri suo de bonis concessisse; Philomelum autem
necessario adductum, quodcumque habuerit ex eo boves duos emisse, et ipsum
primum plaustrum fabricatum esse. Itaque arando et colendo agros ex eo se
aluisse; cuius matrem inventa miratam, ut arantem eum inter sidera constituisse
et Booten appellasse. Ex hoc autem Parianta demonstrant natum, qui de suo
nomine Parios et oppidum Parion appellavit.
|