1.
CORONA.Haec
existimatur Ariadnes fuisse a Libero patre inter sidera collocata. Dicitur enim
in insula Dia cum Ariadne Libero nuberet, hanc primum coronam muneri accepisse
a Venere et Horis, cum omnes dei in eius nuptiis dona conferrent. Sed ut ait
qui Cretica conscripsit, quo tempore Liber ad Minoa venit, cogitans Ariadnen
comprimere, hanc coronam ei muneri dedit; qua delectata, non recusavit
condicionem. Dicitur etiam a Vulcano facta ex auro et indicis gemmis,
per quas Theseus existimatur de tenebris labyrinthi ad lucem venisse; quod
aurum et gemmae in obscuro fulgorem luminis efficiebant.
2. Qui autem Argolica
conscripserunt, hac afferunt causam. Quod Liber cum impetrasset a parente, ut
Semelam matrem ab inferis reduceret, et quaerens ad eos descensionem, ad
Argivorum fines pervenisset, obviam ei quendam factum nomine Hypolipnum,
hominem dignum huius saeculi, qui petenti Libero descensionem monstraret. Hunc
autem cum vidisset Hypolipnus puerum aetate miranda corporis pulchritudine
reliquis praestantem, mercedem petisse ab eo, quae sine detrimento eius
daretur. Liberum autem matris cupidum, si eam reduxisset, iurasse quod vellet
se facturum; ita tamen, quod deus homini non pudenti iuraret. Quo Hypolipnus
descensum monstravit. Igitur cum Liber ad eum locum venisset et vellet
descendere, coronam quam a Venere muneri acceperat, deposuit in eo loco, qui
Stephanos est a facto appellatus; noluit enim secum ferre, ne inmortale donum
mortuorum tactu coinquinaretur. Qui cum matrem incolumem reduxisset, coronam
dicitur inter astra collocasse, ut aeterna memoria nominis afficeretur.
3.
Alii dicunt hanc coronam Thesei esse, et hac re propter eum collocatam. Nam qui in
astris dicitur Engonasin, is Theseus esse existimatur, de quo posterius plura
dicemus. Dicitur enim, cum Theseus Cretam ad Minoa cum VII virginibus et sex
pueris venisset, Minoa de virginibus Eriboeam quandam nomine, candore corporis
inductum, comprimere voluisse. Quod Theseus se passurum negavit, ut qui Neptuni
filius esset et valeret contra tyrannum pro virginis incolumitate disceptare; itaque
cum iam non de puella, sed de genere Thesei controversia facta esset, utrum is
Neptuni filius esset necne, dicitur Minos anulum aureum de digito sibi
detraxisse et in mare proiecisse. Quem
referre iubet Thesea, si vellet se credi Neptuni filium esse; se enim ex Iove
procreatum facile posse declarare. Itaque comprecatus patrem petiit aliquid
signi, ut satisfaceret se ex eo natum; statimque tonitrum et fulgorem caeli
indicium significationis fecisse. Simili de causa Theseus, sine ulla precatione
aut religione parentis, in mare se proiecit. Quem confestim delphinum magna
multitudo mari provoluta, lenissimis fluctibus ad Nereidas perduxit; a quibus
anulum Minois, et a Thetide coronam, quam nuptiis a Venere muneri acceperat,
retulit, compluribus lucentem gemmis. Alii autem a Neptuni uxore accepisse
dicunt coronam, quam Ariadnae Theseus dono dicitur dedisse, cum ei propter
virtutem et animi magnitudinem uxor esset concessa; hanc autem post Ariadnes
mortem Liberum inter sidera collocasse.
1.
ENGONASIN.Hunc
Eratosthenes Herculem dicit, supra draconem collocatum, de quo ante diximus,
eumque paratum ut ad decertandum, sinistra manu pellem leonis, dextra clavam
tenentem. Conatur interficere draconem Hesperidum custodem, qui numquam oculos
operuisse somno coactus existimatur, quo magis custos adpositus esse
demonstratur. Se quo etiam Panyasis in Heraclea dicit. Horum igitur pugnam
Iuppiter admiratus, inter astra constituit. Habet enim draco caput erectum,
Hercules autem dextro genu nixus, sinistro pede capitis eius dextram partem
obprimere conatur; dextra manu sublata ut feriens, sinistra proiecta cum pelle
leonis, ut cum maxime dimicans apparet. Etsi quis sit hic negat Aratus posse
quemquam demonstrare, tamen conabimur demonstrare, ut aliquid verisimile
dicamus. Araethus autem, ut ante diximus, hunc Cetea Lycaonis filium, Megistus
patrem, dicit; qui videtur, ut lamentans filiam in ursae figuram conversam,
genu nixus palmas diversas tendere ad caelum, ut eam sibi dii restituant.
Hegesianax autem Thesea dixit esse, qui Troezene saxum extollere videtur, quod
existimatur Aegeus sub eo ellopium ensem posuisse, et Aethrae Thesei matri
praedixisse, ne ante eum Athenas mitteret, quam sua virtute lapide sublato, potuisset
gladium patri referre. Itaque niti videtur, ut quam altissime possit, lapidem
extollat. Hac etiam de causa nonnulli lyram, quae proxima ei signo est
collocata, Thesei esse dixerunt, quod ut eruditus omni genere artium, lyram
quoque didicisse videbatur. Idque et Anacreon dicit:
agchou
d'Aigeideo Theseos esti lyre.
2. Alii autem Thamyrim a Musis
excaecatum, ut supplicem ad genua iacentem dicunt; alii Orphea a Thraciis
mulieribus interfici, quod viderit Liberi patris initia. Aeschylus autem in
fabula, quae inscribitur Prometheus lyomenos, Herculem ait esse, non cum
dracone, sed cum Liguribus depugnantem. Dicit enim, quo tempore Hercules ab
Geryone boves abduxerit, iter fecisse per Ligurum fines; quos conatos ab eo
pecus abducere, manus contulisse et complures eorum sagittis confixisse. Sed
postquam Herculi tela defecerint, multitudine barbarorum et inopia armorum
defessum, se ingeniculasse, multis iam vulneribus acceptis. Iovem autem
misertum filii, curasse, ut circa eum magna lapidum copia esset; quibus se
Herculem defendisse et hostes fugasse. Itaque Iovem similitudinem pugnantis
inter sidera constituisse. Hunc etiam nonnulli Ixiona brachiis vinctis esse
dixerunt, quod vim Iunoni voluerit adferre; alii Promethea in monte Caucaso
vinctum.
|