1.
ANDROMEDA.Haec
dicitur Minervae beneficio inter sidera collocata, propter Persei virtutem,
quod eam ceto propositam periculo liberarat. Nec enim ab ea minorem animi
benevolentiam pro beneficio accepit. Nam neque pater Cepheus, neque Cassiepia
mater ab ea potuerunt impetrare, quin parentes ac patriam relinquens Persea
sequeretur. Sed de hac Euripides hoc eodem nomine fabulam commodissime scribit.
1.
PERSEUS.Hic
nobilitatis causa et quod inusitato genere concubitionis esset natus, ad sidera
dicitur pervenisse. Qui missus a Polydecte Magnetis filio ad Gorgonas, a
Mercurio, qui eum dilexisse existimatur, talaria et petasum accepit; praeterea
galeam, qua indutus ex adverso non poterat videri. Itaque Graeci Aidos galeam
dixerunt esse, non ut quidam inscientissime interpretantur, eum Orci galeam
usum; quae res nemini docto potest probari. Fertur etiam a Vulcano falcem
accepisse ex adamante factam, qua Medusam Gorgona interfecit; quod factum nemo
conscripsit. Sed ut ait Aeschylus tragoediarum scriptor in Phorcisi, Graeae
fuerunt Gorgonum custodes; de quibus in primo libro Genealogiarum scripsimus.
Quae utraeque uno oculo usae existimantur, et ita suo quaeque tempore accepto
oculo vigilias egisse. Hunc Perseus, una earum tradente, exceptum in paludem
Tritonidam proiecit. Itaque
custodibus excaecatis, facile Gorgonam somno consopitam interfecit. Cuius caput
Minerva in pectore dicitur habere collocatum. Euhemerus quidem Gorgonam a
Minerva dicit interfectam; de quo alio tempore plura dicemus.
|