1.
HENIOCHUS.Hunc nos aurigam Latine dicimus, nomine Erichthonium, ut
Eratosthenes monstrat. Quem Iuppiter cum vidisset primum inter homines equos
quadrigis iunxisse, admiratus est ingenium hominis ad Solis inventa accessisse,
quod is princeps quadrigis inter deos est usus. Sed Erichthonius et quadrigas,
ut ante diximus, et sacrificia Minervae et templum in arce Atheniensium primus
instituit. De cuius progenie Euripides ita dicit: Vulcanum Minervae
pulchritudine corporis inductum, petisse ab ea, uti sibi nuberet, neque
impetrasse; et coepisse Minervam sese occultare in eo loco, qui propter Vulcani
amorem Hephaestius est appellatus. Quo persecutum Vulcanum, ferunt coepisse ei
vim afferre, et cum plenus cupiditatis ad eam ut complexui se applicaret,
repulsus effudit in terram voluptatem. Quo
Minerva, pudore permota, pede pulverem iniecit. Ex hoc autem nascitur
Erichthonius anguis, qui ex terra et eorum dissensione nomen possedit. Eum
dicitur Minerva in cistula quadam ut mysteria contectum, ad Erechthei filias
detulisse et his dedisse servandum; quibus interdixit, ne cistulam aperirent. Sed ut
hominum est natura cupida, ut eo magis appetant, quo interdicatur saepius,
virgines cistam aperuerunt et anguem viderunt. Quo facto, insania a Minerva iniecta, de arce Atheniensium
se praecipitaverunt. Anguis autem ad Minervae clipeum confugit et ab ea est
educatus. Alii autem anguina tantum crura habuisse Erichthonium dixerunt,
eumque primo tempore adulescentiae ludos Minervae Panathenaea fecisse et ipsum
quadrigis cucurrisse; pro quibus factis inter sidera dicitur collocatus.
Nonnulli etiam, qui de sideribus scripserunt, hunc natione Argeum, Orsilochum
nomine, primum quadrigarum inventorem esse dixerunt et pro inventione siderum
locum possedisse. Alii autem hunc Mercurii filium ex Clytia natum, nomine
Myrtilum, Oenomai aurigam definierunt, cuius post notam omnibus mortem parens
corpus in mundo constituisse existimatur.
2. Huius in numero sinistro
Capra instare, et in manu sinistra Haedi videntur formati; de quibus nonnulli
ita dicunt: Olenum quendam fuisse Vulcani filium; ex hoc duas nymphas Aega et
Helicen natas, quae Iovis fuerunt nutrices. Alii autem etiam ab his urbes
quasdam appellari dixerunt, et Olenon in Aulide, Helicen autem in Peloponneso,
et [Aegam in] Haemonia ibi nominari, de quibus Homerus in Iliadis secundo
dicit. Parmeniscus autem ait Melissea quendam fuisse Cretae regem; ad eius
filias Iovem nutriendum esse delatum. Quae quod lac non habuerint, capram ei
admisisse, Amaltheam nomine, quae eum dicitur educasse. Hanc autem geminos
haedos solitam esse procreare et fere eo tempore peperisse, quo Iuppiter
nutriendus est adlatus. Itaque propter beneficium matris et haedos quoque
dicitur inter sidera collocasse. Hos autem haedos Cleostratus Tenedius dicitur
primus inter sidera ostendisse. Musaeus autem dicit Iovem nutritum a Themide et
Amalthea nympha; quibus eum mater Ops tradidisse existimatur. Amaltheam autem
habuisse capram quandam ut in deliciis, quae Iovem dicitur aluisse. Nonnulli
etiam Aega Solis filiam dixerunt, multis candore corporis praestantem, cui
contrarius pulchritudinis horribilis aspectus exsistebat. Quo Titanes
perterriti petierunt a Terra, ut eius corpus obscuraret; quam Terra specu
quodam celasse dicitur in insula Creta. Quae postea Iovis fuisse nutrix, ut
ante ostendimus, demonstratur. Sed cum Iuppiter fidens adulescentia, bellum
contra Titanas appararet, responsum est ei, si vincere vellet, ut aigos pelle
tectus et capite Gorgonis bellum administraret, quam aegida Graeci
appellaverunt. Itaque facto eo, quod supra declaravimus, Iuppiter Titanas
superans regnum est adeptus, et reliqua ossa aigos caprina pelle contecta,
anima donavit et stellis figuratam memoriae commendavit; et postea, quibus ipse
vicerat tectus, Minervae concessit. Euhemerus ait Aega quandam fuisse Panos
uxorem; eam ab Iove compressam peperisse, quem viri sui Panos diceret filium;
itaque puerum Aegipana, Iovem autem Aegiochum appellatum. Qui, quod eum
diligebat plurimum, inter astra caprae figuram memoriae causa collocavit.
1. OPHIUCHUS, qui apud
nostros scriptores Anguitenens est dictus, supraScorpionem constituitur, tenens
manibus anguem medium corpus eius implicantem. Hunc complures Carnabonta nomine
dixerunt Getarum, qui suunt in Thracia, regem fuisse; qui eodem tempore rerum
est potitus, quo primum semina frugum mortalibus tradita esse existimantur. Ceres
enim cum sua beneficia largiretur hominibus, Triptolemum, cuius ipsa fuerat
nutrix, in curru draconum collocatum (qui primus omnium una rota dicitur usus,
ne cursu moraretur) iussit omnium nationum agros circumeuntem semina partiri,
quo facilius ipsi posterique eorum a fero victu segregarentur. Qui cum
pervenisset ad eum, quem supra diximus Getarum regem, ab eo primum hospitaliter
acceptus, deinde non ut beneficus advena et innocens, sed ut crudelissimus
hostis insidiis captus, aliorum paratus producere, suam paene perdidit vitam.
Carnabontis enim iussu cum draco unus eorum esset interfectus, ne cum
Triptolemus sensisset insidias sibi parari, curru praesidium sibi constituere
speraret, Ceres eo venisse et ereptum adulescenti currum, dracone altero subiecto,
reddidisse, regem pro coepto maleficio poena non mediocri adfecisse narratur. Hegesianax enim dicit, Cererem memoriae
hominum causa ita Carnabonta sideribus figurasse, manibus tenentem draconem ut
interficere existimetur. Qui ita vixerat acerbe, ut iucundissimam sibi
conscisceret mortem. Alii autem Herculem esse demonstrant, in Lydia apud flumen
Sagarim anguem interficientem, qui te homines conplures interficiebat et ripam
frugibus orbabat. Pro quo facto ab Omphala, quae ibi regnabat, multis ornatum
muneribus Argos remissum, ab Iove autem propter fortitudinem inter sidera
collocatum. Nonnulli etiam Triiopan Thessalorum regem dixerunt esse; qui cum
suum domicilium tegere conaretur, Cereris ab antiquis collocatum diruit
templum. Pro quo facto a Cerere fame obiecta, numquam postea frugibus ullis
saturari potuisse existimantur. Novissime prope ad terminum vitae dracone
obiecto, mala plurima perpessus, aliquando mortem adeptus, inter astra Cereris
voluntate est constitutus. Itaque adhuc videtur eum draco circumplexus aeterna
merentem adficere poena. Polyzelus autem Rhodius hunc Phorbanta nomine
demonstrat, qui Rhodiis auxilio maximo fuisse demonstratur. Nam cum eorum
insulam, serpentium multitudine occupatam, cives Ophiussam appellassent, et in
ea multitudine ferarum draco fuisset ingenti magnitudine, qui plurimos eorum
interfecisset, et patria deinque deserta carere coepisset, dicitur Phorbas
Triopae filius ex Hiscilla Myrmidonis filia natus, eo tempestate delatus, omnes
feras et eum draconem interfecisse. Qui cum maxime Apollini dilectus esset,
locatus inter sidera dicitur, ut interficiens draconem laudis et memoriae causa
videretur. Itaque Rhodii quotienscumque longius a litore prodeunt classe, prius
sacrificant Phorbantis adventu, ut talis eventus inopinatae virtutis accidat
civibus, qualis inscium Phorbanta futurae laudis ad sidera gloriae pertulit
casus. Complures etiam astrologi hunc Aesculapium finxerunt, quem Iuppiter
Apollinis causa inter astra collocavit. Aesculapius enim cum esset inter
homines, et medicina ceteris praestaret, ut non satis ei videretur hominum
dolores levare, nisi etiam mortuos revocaret ad vitam, novissime fertur
Hippolytum, quod iniquitate novercae et inscientia parentis erat interfectus,
sanasse, ita uti Eratosthenes dicit. Nonnulli Glaucum Minoos filium eius opera
revixisse dixerunt; pro quo, ut peccato, Iovem domum eius fulmine incendisse,
ipsum autem propter artificium et Apollinem eius patrem inter sidera anguem
tenentem constituisse. Ut quidam dixerunt, de hac causa anguem dicitur tenere.
Quod cum Glaucum cogeretur sanare, conclusus quodam loco secreto, bacillum
tenens manu, cum quid ageret cogitaret, dicitur anguis ad bacillum eius
adrepsisse; quem Aesculapius mente commotus interfecit, bacillo fugientem
feriens saepius. Postea fertur alter anguis eodem venisse, ore ferens herbam,
et in caput eius inposuisse; quo facto, utrosque loco fugisse; quare
Aesculapium usum eadem herba et Glaucum revixisse. Itaque anguis et in
Aesculapii tutela et in astris dicitur collocatus. Qua consuetudine ducti posteri eius
tradiderunt reliquis, ut medici anguibus uterentur.
|