1.
SAGITTA.Hanc unam de Herculis telis esse demonstrant, qua aquilam
dicitur interfecisse, quae Promethei iocinera fertur exedisse; de quo pluribus
dicere non inutile videtur. Antiqui
cum maxima caerimonia deorum inmortalium sacrificia administrarent, soliti sunt
totas hostias in sacrorum consumere flamma. Itaque cum propter sumptus
magnitudinem sacrificia pauperibus non optingerent, Prometheus, qui propter
excellentiam ingenii miram homines finxisse existimatur, recusatione dicitur ab
Iove impetrasse, ut partem hostiae in ignem coicerent, partem in suo
consumerent victu; idque postea consuetudo firmavit. Quod cum facile a deo, non
ut homine avaro impetrasset, ipse Prometheus immolat tauros duos. Quorum primum
iocinera cum in ara posuisset, reliquam carnem ex utroque taurum in unum
compositam corio bubulo contexit; ossa autem quaecumque fuerunt, reliqua pelle
contecta in medio collocavit et Iovi fecit potestatem, ut quam vellet eorum
sumeret partem. Iuppiter autem, etsi non pro divina fecit cogitatione, neque ut
deum decebat, omnia qui debuit ante providere, sed (quoniam credere instituimus
historiis) deceptus a Prometheo, utrumque putans esse taurum, delegit ossa pro
sua dimidia parte. Itaque post ea in sollemnibus et religiosis sacrificiis
carne hostiarum consumpta reliquias, quae pars fuit deorum, igni comburunt. Sed
ut ad propositum revertamur, Iuppiter cum factum rescisset, animo permoto
mortalibus eripuit ignem, ne Promethei gratia plus deorum potestate valeret,
neve carnis usus utilis hominibus videretur, cum coqui non posset. Prometheus autem consuetus insidiari, sua
opera ereptum mortalibus ignem restituere cogitabat. Itaque ceteris remotis,
devenit ad Iovis ignem; quo deminuto et in ferulam coniecto, laetus, ut volare
non currere videretur, **? ferulam iactans, ne spiritus interclusus vaporibus
extingueret in angustia lumen. Itaque homines adhuc plerumque, qui laetitiae fiunt
nuntii, celerrime veniunt. Praeterea in certatione ludorum cursoribus
instituerunt ex Promethei similitudine, ut currerent lampadem iactantes. Pro
quo Iuppiter facto mortalibus parem gratiam referens, mulierem tradidit his,
quam a Vulcano factam deorum voluntas omni munere donavit; itaque Pandora est
appellata. Prometheum autem in monte Scythiae nomine Caucaso ferrea catena
vinxit; quem alligatum ad triginta milia annorum Aeschylus tragoediarum
scriptor ait. Praeterea admisit
ei aquilam, quae assidue noctu renascentia iocinera exesset. Hanc autem aquilam
nonnulli ex Typhone et Echidna natam, alii ex Terra et Tartaro, complures
Vulcani factam manibus demonstrant, animamque ei ab Iove traditam dicunt.
2. Sed de eius
solutione haec memoriae prodita est causa. Cum Iuppiter Thetidis conubium
pulchritudine corporis inductus peteret, neque a virgine timida impetraret,
neque ea re minus efficere cogitaret, illo tempore Parcae feruntur cecinisse
fata, quae perfici natura voluit rerum. Dixerunt enim, quicumque Thetidis
fuisset maritus, eius filium patria fore laude clariorem; quod Prometheus non
voluntate, sed necessitudine vigilans, auditum Iovi renuntiat. Qui veritus id,
quod ipse Saturno patri fecisset in simili causa, ne patrio regno privaretur,
coactus destitit Thetin velle ducere uxorem, et Prometheo pro beneficio meritam
retulit gratiam eumque vinculis liberavit. Neque id, quod fuerat iuratus,
remisit, vacuum omni alligatione futurum; sed memoriae causa ex utraque re, hoc
est lapide et ferro, digitum sibi vinciri iussit. Qua consuetudine homines usi,
quo satisfacere Prometheo viderentur, anulos lapide et ferro conclusos habere
coeperunt. Nonnulli etiam coronam habuisse dixerunt, ut se victorem inpune
peccasse diceret. Itaque homines in maxima laetitia victoriisque coronas
habere instituerunt; id exercitationibus et conviviis perspicere licebit. Sed
potius ad initium causae et interitum aquilae revertamur. Hercules missus ab
Eurystheo ad Hesperidum mala, nescius viae devenit ad Promethea, quem in
Caucaso monte vinctum fuisse supra ostendimus. A quo via demonstrata, victor iam ad eum iter facere
contendit, ut et draconem, de quo ante diximus, interfectum diceret, et gratiam
pro beneficio referret. Nam confestim honorem quem potuit, reddidit merenti qua
dimissa, homines instituerunt, ut hostiis immolatis iocinera consumerent in
deorum altaribus, ut exsaturare eos pro visceribus Promethei viderentur. Ut
Eratosthenes autem de Sagitta demonstrat, hac Apollo Cyclopas interfecit, qui
fulmen Iovi fecerunt, quo Aesculapium interfectum complures dixerunt. Hanc
autem sagittam in Hyperboreo monte Apollinem defodisse. Cum autem Iuppiter
ignoverit filio, ipsam sagittam vento ad Apollinem perlatam cum frugibus, quae
eo tempore nascebantur. Hanc igitur ob causam inter sidera demonstrant.
1.
AQUILA.Haec est quae dicitur Ganymedem rapuisse et amanti Iovi
tradidisse; hanc etiam Iuppiter primus ex avium genere sibi delegisse
existimatur. Quae sola
tradita est memoriae contra solis exorientis radios contendere volare. Itaque
supra Aquarium volare videtur; hunc enim conplures Ganymedem esse finxerunt.
Nonnulli etiam dixerunt Meropem quendam fuisse, qui Coum insulam tenuerit
regno, et a filiae nomine Coon et homines ipsos a se Meropas appellaret. Hunc
autem habuisse uxorem quandam nomine Ethemeam, genere nympharum procreatam.
Quae cum desierit colere Dianam, ab ea sagittis figi coepit. Tandem a Proserpina
vivam ad inferos abreptam esse. Meropem autem desiderio uxoris permotum, mortem
sibi consciscere voluisse; Iunonem autem misertam eius in aquilam corpus eius
convertisse et inter sidera constituisse, ne, si hominis effigie eum
constitueret, hominis memoriam tenens, coniugis desiderio moveretur.
Aglaosthenes autem qui Naxica scripsit, ait Iovem Crete subreptum Naxum delatum
et ibi esse nutritum. Qui postquam pervenerit ad virilem aetatem et voluerit
bello lacessere Titanas, sacrificanti ei aquilam auspicatam; quo auspicio usum
esse et eam inter astra collocasse. Nonnulli etiam dixerunt Mercurium, alii
autem Anapladem pulchritudine Veneris inductum in amorem incidisse; et cum ei
copia non fieret, animo, ut contumelia accepta, defecisse. Iovem autem misertum
eius, cum Venus in Acheloo flumine corpus ablueret, misisse aquilam, quae
soccum eius in Amythaoniam Aegyptiorum delatum Mercurio traderet; quem
persequens Venus ad cupientem sui pervenit. Qui copia facta, pro beneficio
aquilam in mundo locavit.
|