1.
DELPHIN.Hic qua de
causa sit inter astra collocatus, Eratosthenes ita cum ceteris dicit: Neptunum,
quo tempore voluerit Amphitriten ducere uxorem, et illa cupiens conservare
virginitatem fugerit ad Atlanta, complures eam quaesitum dimisisse, in his et
Delphina quendam nomine. Qui pervagatus insulas, aliquando ad virginem pervenit
eique persuasit, ut nuberet Neptuno, et ipse nuptias eorum administravit. Pro
quo facto inter sidera Delphini effigiem collocavit. Et hoc amplius. Qui
Neptuno simulacra faciunt, delphinum aut in manu, aut sub pede eius constituere
videmus; quod Neptuno gratissimum esse arbitrantur. Aglaosthenes autem, qui
Naxica conscripsit, Tyrrhenos ait fuisse quosdam navicularios, qui puerum etiam
Liberum patrem receptum, ut Naxum cum suis comitibus travectum redderent
nutricibus nymphis; a quibus eum nutritum et nostri in progenie deorum et
complures Graeci dixerunt. Sed ut ad propositum revertamur, navicularii spe
praedae inducti, navem avertere voluerunt. Quod Liber suspicatus, comites suos
iubet symphoniam canere; quo sonitu inaudito Tyrrheni cum usque adeo
delectarentur, ut etiam in saltationibus essent occupati cupiditate, se in mare
inscii proiecerunt et ibi delphini sunt facti. Quorum cogitationem cum Liber
memoriae hominum tradere voluisset, unius effigiem inter sidera collocavit.
Alii autem dicunt hunc esse delphina, qui Ariona citharoedum ex Siculo mari Taenarum
travexit. Qui cum ceteros artificio praestaret et circum insulas quaestus causa
vagaretur, servuli eius arbitrati plus in perfidiosa libertate commodi, quam in
placida servitute esse, cogitare coeperunt, ut domino in pelagus proiecto, bona
inter se partirentur. Qui cum cogitationem eorum sensisset, petiit, non ut
dominus a servis et innocens ab improbis, sed ut parens a filiis, ut se liceret
ornare, qua saepe vicerat veste, quoniam nemo esset alius, qui ut ipse suum
questu prosequeretur eventum. Quod cum inpetrasset, cithara sumpta, suam coepit
deflere mortem; quo sonitu ducti delphines e toto mari pronatant ad Arionis
cantum. Itaque deorum immortalium potestate invocata, super eos se deiecit;
quorum unus Ariona exceptum pertulit ad Taenarium litus. Cuius memoriae causa
quae ibi statua statuta est Arionis, in ea delphini simulacrum adfixum videtur;
pro qua re inter sidera ab antiquis astrologis est figuratum. Servi autem, qui se putabant servitute
elapsos, tempestate Taenarum perducti, a domino conprehensi, non mediocri
supplicio sunt affecti.
1.
EQUUS.Hunc Aratus et
alii complures Pegasum, Neptuni et Medusae Gorgonis filium dixerunt; qui in
Helicone Boeotiae monte ungula feriens saxum, fontem aperuit, qui ex eius
nomine Hippocrene est appellatus. Alii dicunt, quo tempore Bellerophontes ad
Proetum Abantis filium, Argiorum regem, devenerit, Antiam regis uxorem hospitis
amore inductam, petisse ab eo, uti sibi copiam faceret, promittens ei coniugis
regnum. Quod cum impetrare non potuisset, verita ne se ad regem criminaretur,
occupat: eum sibi vim adferre voluisse Proeto dicit. Qui quod eum dilexerat,
noluit ipse supplicium sumere, sed quod ei Pegasum equum esse sciebat, mittit
eum ad Iobatem, Antiae patrem, quam alii Stheneboeam dixerunt, ut ille filiae
pudicitiam defendens, Bellerophontem obiceret Chimaerae, quae eo tempore
Lyciorum agros flamma vastabat. Unde victor effugiens, post fontis inventionem
cum ad caelum contenderet evolare, neque longe iam abesset, despiciens ad
terram, timore permotus decidit ibique perisse dicitur. Equus autem
subvolasse et inter sidera ab Iove constitutus existimatur. Alii non criminatum
ab Antia, sed ne saepius audiret quod nollet, aut precibus eius moveretur, profugisse
Argis dixerunt. Euripides
autem in Melanippa Melanippen, Chironis Centauri filiam, Thetin antea
appellatam dicit. Quae cum aleretur in monte Pelio, et studium in venando
maximum haberet, quodam tempore ab Aeolo Hellenis filio Iovis nepote persuasam
concepisse; cumque iam partus adpropinquaret, profugisse in silvam, ne patri,
cum virginem speraret, nepotem procreasse videretur. Itaque cum parens eam
persequeretur, dicitur petisse a deorum potestate, ne pariens a patre
conspiceretur. Quae deorum voluntate postquam peperit, in equam conversa, inter
astra constituta. Nonnulli eam vatem dixerunt fuisse; sed quod deorum consilia
hominibus sit enuntiare solita, in equam esse conversam. Callimachus autem ait,
quod desierit venari et colere Dianam, in quam supra diximus speciem, eam
Dianam convertisse. Haec dicitur etiam hac re non esse in conspectu Centauri,
quem Chirona esse nonnulli dixerunt, et etiam dimidiam apparere, quod noluerit
sciri se feminam esse.
|