1.
DELTOTON.Hoc sidus
quod ut littera est Graeca in triangulo posita, itaque appellatur. Quod
Mercurius supra caput Arietis statuisse existimatur ideo, ut obscuritas Arietis
huius splendore, quo loco esset, significaretur, et Iovis nomine Graece Dios
primam litteram deformaret. Nonnulli Aegypti positionem; alii, qua Nilus
terminaret Aethiopiam et Aegyptum dixerunt. Alii Siciliam figuratam putaverunt;
alii, quod orbem terrarum superiores trifariam diviserunt, tres angulos esse
constitutos dixerunt.
1.
ARIES.Hic existimatur esse, qui Phrixum et Hellen transtulisse
dictus est per Hellespontum. Quem Hesiodus et Pherecydes ait habuisse auream
pellem; de qua alibi plura dicemus. Sed Hellen decidisse in Hellespontum, et a
Neptuno conpressam Paeona procreasse conplures, nonnulli Edonum dixerunt.
Praeterea Phrixum incolumem ad Aeetam pervenisse, arietem Iovi inmolasse,
pellem in templo fixisse et arietis ipsius effigiem ab Nube inter sidera
constitutam, habere tempus anni, quo frumentum seritur; quod id Ino tostum
severit ante, quae maxime fugae fuit causa. Eratosthenes ait arietem ipsum sibi
pellem auream detraxisse et Phrixo memoriae causa dedisse, ipsum ad sidera
peruenisse, quare, ut supra diximus, obscurius videatur. Hunc autem nonnulli
dixerunt in oppido Orchomeno, quod est in Boeotia, natum; alii in Salonum
Thessaliae finibus procreatum. Alii dicunt Crethea et Athamantem cum aliis
conpluribus Aeoli filios fuisse; nonnulli etiam Athamantis filium Salmonea esse
Aeoli nepotem dixerunt. Crethea autem habuisse Demodicen uxorem, quam alii
Biadicen dixerunt. Hanc autem Phrixi Athamantis filii corpore inductam in
amorem incidisse, neque ab eo, ut sibi copiam faceret, inpetrare potuisse.
Itaque necessario coactam, criminari eum ad Crethea coepisse, quod diceret ab
eo vim sibi pene allatam, et horum similia mulierum consuetudine dixisse. Quo
facto Crethea ut uxoris adamantem et regem decebat, permotum, Athamanti ut de eo
supplicium sumeret persuasisse. Nubem autem interuenisse, et ereptum Phrixum et
Hellen eius sororem in ariete inposuisse et per Hellespontum quam longissime
possent profugere iussisse. Hellen decidisse et ibi debitum naturae reddidisse,
et ex eius nomine Hellespontum appellatum. Phrixum Colchos peruenisse et, ut
ante diximus, arietis interfecti pellem in templo fixisse. Ipsum autem a Mercurio. Ad Athamantem
esse reductum, qui patri satisfecerit, eum innocentia confisum profugisse.
Hermippus autem dicit, quo tempore Liber Africam oppugnaverit, devenisse cum
exercitu in eum locum, qui propter multitudinem pulueris Ammodes est
appellatus. Itaque cum in maximum periculum devenisset, quod iter necessario
faciendum esse videbat, accessit eo, ut aquae maxima penuria esset; quo facto
exercitus ad defectionem maximam venire cogebatur. Qui dum quid agerent
cogitant, aries quidam fortuitu ad milites seorsum errans peruenit; quos cum
vidisset, fuga praesidium sibi paravit. Milites autem, qui eum fuerant
conspicati, etsi puluere et aestu pressi vix progrediebantur, tamen ut praedam
ex flamma petentes, arietem sequi coeperunt usque ad eum locum, qui Iovis
Hammonis postea templo constituto est appellatus. Quo cum peruenissent, arietem
quem secuti fuerant, nusquam inuenire potuerunt; sed quod magis his fuerat
optandum, aquae magnam copiam in eo loco nacti sunt, recuperatisque corporibus
Libero statim nuntiaverunt. qui gavisus ad eos fines exercitum deduxit et Iovis
Hammonis templum cum arietinis cornibus simulacro facto constituit. Arietem
inter sidera figuravit, ita ut cum sol in eius foret signo, omnia nascentia
recrearentur, quae veris tempore fiunt, hac re maxime, quod illius fuga Liberi
recreavit exercitum. Praeterea XII signorum principem voluit esse, quod illius
optimus exercitui fuerat ductor. Sed de Hammonis simulacro Leon, qui res
Aegyptias conscripsit, ait: Cum Liber Aegyptum et reliquos fines regno teneret
et omnia primus hominibus ostendisse diceretur, Hammonem quendam ex Africa
venisse et pecoris multitudinem ad Liberum adduxisse, quo facilius et eius
gratia uteretur et aliquid primus inuenisse diceretur. Itaque pro beneficio ei
Liber existimatur agrum dedisse, qui est contra Thebas Aegyptias; et qui
simulacra faciunt Hammonis, capite cornuto instituunt, ut homines memoria
teneant eum primum pecus ostendisse. Qui autem Libero factum voluerunt
adsignare, quod non petierit ab Hammone, sed ultro ad eum sit adductum,
simulacra illi cornuta faciunt et arietem memoriae causa inter sidera fixum
dicunt.
|