1.
TAURUS.Hic dicitur inter astra esse constitutus, quod Europam
incolumem transuexerit Cretam, ut Euripides dicit. Nonnulli aiunt, cum Io in
bovem sit conuersa, ut Iuppiter ei satisfacere videretur, inter sidera
constituisse, quod eius prior pars appareat ut tauri, sed reliquum corpus
obscurius videatur. Spectat autem ad exortum solis; cuius oris effigiem quae
continent stellae, Hyades appellantur. Has autem Pherecydes Atheniensis Liberi
nutrices esse demonstrat, numero septem, quas etiam antea nymphas Dodonidas
appellatas. Harum nomina sunt haec: Ambrosia, Eudora, Pedile, Coronis, Polyxo,
Phyto, Thyone. Hae dicuntur a Lycurgo fugatae et praeter Ambrosiam omnes ad
Thetim profugatae, ut ait Asclepiades. Sed ut Pherecydes
dicit, ad Thebas Liberum perlatum Inoni tradiderunt. Quam ob causam ab Iove his
gratia est relata, quod inter sidera sunt constitutae. Pliades autem appellatae
sunt, ut ait Musaeus, quod ex Atlante et Aethra Oceani filia sint filiae XV
procreatae, quarum V Hyades appellatas demonstrat, quod earum Hyas fuerit
frater, a sororibus plurimum dilectus. Qui cum venans a leone esset
interfectus, quinque, de quibus supra diximus, lamentationibus assiduis
permotae, dicuntur interisse; quare eas, quod plurimum de eius morte
laborarent, Hyadas appellatas. Reliquas autem decem sorores deliberasse de
sororum morte et earum septem mortem sibi conscisse; quare quod plures idem
senserint, Pliadas dictas. Alexander autem Hyadas ait dictas, quod Hyantis et
Boetiae sint filiae; Pliadas autem, quod ex Plione Oceani et Atlante sint
natae. Hae numero septem dicuntur, sed nemo amplius VI potest videre; cuius
causa proditur haec, quod de septem sex cum immortalibus concubuerint, tres cum
Iove, duae cum Neptuno, una cum Marte, reliquia autem Sisyphi fuisse uxor
demonstratur. Quarum ex Electra et Iove Dardanum, ex Maia Mercurium, ex Taygete
Lacedaemona procreatum; ex Alyone autem et Neptuno Hyriea, ex Celaeno Lycum et
Nyctea natum. Martem autem ex Sterope Oenomaum procreasse, quam alii Oenomai
uxorem dixerunt. Meropen autem Sisypho nuptam Glaucum genuisse, quem complures
Bellerophontis patrem esse dixerunt. Quare propter reliquas eius sorores inter
sidera constitutam; sed quod homini nupserit, stellam eius obscuratam. Alii
dicunt Electram non apparere ideo, quod Pliades existimentur choream ducere
stellis; sed postquam Troia sit capta, et progenies eius quae a Dardano fuerit,
sit eversa, dolore permotam ab his se removisse, et in circulo qui arcticus
dicitur, constitisse, ex quo tam longo tempore lamentantem capillo passo
videri; itaque e facto Cometen esse appellatam. Sed has Pliadas antiqui
astrologi seorsum a Tauro deformaverunt, ut ante diximus, Pliones et Atlantis
filias. Quae cum per Boetiam
cum puellis iter faceret, Oriona comitatum voluisse ei vim afferre; illam
fugere coepisse, Oriona autem secutum esse annos VII neque invenire potuisse.
Iovem autem puellarum misertum, iter ad astra constituisse, et postea a
nonnullis astrologis caudam Tauri appellatas. Itaque adhuc Orion fugientes eas
ad occasum sequi videtur. Eas stellas nostri Vergilias appellaverunt, quod post
ver exoriuntur, et hae quidem ampliorem ceteris habent honorem, quod earum
signo exoriente aestas significatur, occidente autem hiems ostenditur, quod
aliis non est traditum signis.
1.
GEMINI.Hos conplures
astrologi Castorem et Pollucem esse dixerunt; quos demonstrant omnium fratrum
inter se amantissimos fuisse, quod neque de principatu contenderint, neque
ullam rem sine communi consilio gesserint. Pro quibus officiis eorum Iuppiter
notissima sidera eos constituisse existimatur. Neptunum autem pari consilio
munerasse; nam equos quibus utuntur donavit et dedit potestatem naufragis
saluti esse. Alii dixerunt Herculem esse et Apollinem; nonnulli etiam
Triptolemum, quem supra diximus, et Iasiona a Cerere dilectos et ad sidera
perlatos. Sed qui de Castore et Polluce dicunt, hoc amplius addunt, ut Castor
in oppido Aphidnis sit occisus, quo tempore Lacedaemones cum Atheniensibus
bellum gesserunt. Alii autem, cum oppugnarent Spartam Lynceus et Idas, ibi
perisse dixerunt. Pollucem ait Homerus concessisse fratri dimidiam vitam;
itaque alternis diebus eorum quemque lucere.
|