1. CANCER dicitur
Iunonis beneficio inter astra collocatus, quod, cum Hercules contra hydram
Lernaeam constitisset, ex palude pedem eius mordicus arripuisset; quare
Herculem permotum, eum interfecisse. Iunonem autem inter sidera constituisse,
ut esset cum duodecim signis, quae maxime solis cursu continentur.
2. In eius
deformationis parte sunt quidam qui Asini appellantur, a Libero in testa Cancri
duabus stellis omnino figurati. Liber enim ab Iunone furore obiecto, dicitur
mente captus fugisse per Thesprotiam, cogitans ab Iovis Dodonaei oraculum
pervenire, unde peteret responsum, quo facilius ad pristinum statum mentis
perveniret. Sed cum venisset ad quandam paludem magnam, quam transire non
posset, quibusdam asellis duobus obviam factis dicitur unum eorum deprehendisse
et ita esse transvectus, ut omnino aquam non tetigerit. Itaque cum venisset ad
templum Iovis Dodonaei, statim dicitur furore liberatus asellis gratiam
retulisse et inter sidera eos collocasse. Nonnulli etiam dixerunt asino illi,
quo fuerit vectus, vocem humanam dedisse. Itaque eum postea
cum Priapo contendisse de natura et victum ab eo interfectum. Pro quo Liberum
eius misertum in sideribus adnumerasse; et ut sciretur id pro deo, non homine
timido, quia Iunonem fugerit, fecisse, supra Cancrum constituit, qui eius
beneficio fuerat adfixus astris.
3. Dicitur etiam alia historia
de Asellis. Ut ait Eratosthenes, quo tempore Iuppiter, bello gigantibus
indicto, ad eos oppugnandos omnes deos convocasset, venisse Liberum patrem,
Vulcanum, Satyros, Silenos asellis vectos. Qui cum non longe ab hostibus
abessent, dicuntur aselli pertimuisse, et ita pro se quisque magnum clamorem et
inauditum gigantibus fecisse, ut omnes hostes eorum clamore in fugam se
coniecerint et ita sint superati. Huic similis est historia de bucino Tritonis.
Nam is quoque fertur, cum concham inventam excavasset, secum ad gigantas
tulisse et ibi sonum quendam inauditum per concham misisse. Hostes autem
veritos ne qua esset inmanis fera ab adversariis adducta, cuius esset ille
mugitus, fugae se mandasse, et ita victos in hostium potestatem pervenisse.
1.
LEO.Hic dicitur ab Iove inter astra constitutus, quod omnium
ferarum princeps esse existimatur. Nonnulli etiam hoc amplius dicunt, quod
Herculis prima fuerit haec certatio, et quod eum inermis interfecerit. De hoc
et Pisandrus et complures alii scripserunt. Cuius supra simulacrum proxime
Virginem sunt aliae VII stellae ad caudam Leonis in triangulo collocatae, quas
crines Berenices esse Conon Samius mathematicus et Callimachus dicit. Cum Ptolomaeus
Berenicen Ptolomaei et Arsinoes filiam sororem suam duxisset uxorem, et paucis
post diebus Asiam oppugnatum profectus esset, vovisse Berenicen, si victor
Ptolomaeus redisset, se crinem detonsuram; quo voto damnatam crinem in Veneris
Arsinoes Zephyritidis posuisse templo, eumque postero die non comparuisse. Quod
factum cum rex aegre ferret, Conon mathematicus ut ante diximus cupiens inire
gratiam regis, dixit crinem inter sidera videri collocatum et quasdam vacuas a
figura septem stellas ostendit, quas esse fingeret crinem. Hanc Berenicen
nonnulli cum Callimacho dixerunt equos alere et ad Olympia mittere consuetam
fuisse. Alii dicunt hoc amplius Ptolomaeum Berenices patrem, multitudine
hostium perterritum, fuga salutem petisse; filiam autem saepe consuetam,
insiluisse in equum, et reliquam exercitus copiam constituisse, et conplures
hostium interfecisse, reliquos in fugam coniecisse; pro quo etiam Callimachus
eam magnanimam dixit. Eratosthenes autem dicit et virginibus Lesbiis dotem quam
cuique relictam a parente nemo solverit, iussisse reddi, et inter eas
constituisse petitionem.
|