1.
VIRGO.Hanc Hesiodus
Iovis et Themidis filiam dicit; Aratus autem Astraei et Aurorae filiam
existimari, quae eodem tempore fuerit cum aurea saecula hominum, et eorum
principem fuisse demonstrat. Quam propter diligentiam et aequitatem Iustitiam
appellatam; neque illo tempore ab hominibus exteras nationes bello lacessitas
esse, neque navigio quemquam usum, sed agris colendis vitam agere consuesse.
Sed post eorum obitum qui sint nati, eos minus officiosos, magis avaros
coepisse fieri, quare minus Iustitiam inter homines fuisse conversatam. Denique
causam pervenisse usque eo, dum diceretur aeneum genus hominum natum. Itaque
iam non potuisse pati amplius et ad sidera evolasse. Sed hanc alii Fortunam,
alii Cererem dixerunt, et hoc magis non convenit inter eos, quod caput eius
nimium obscurum videtur. Nonnulli eam Erigonen Icari filiam dixerunt, de qua
supra diximus. Alii autem Apollinis filiam ex Chrysothemi natam, et infantem
Parthenon nomine appellatam; eamque, quod parva interierit, ab Apolline inter
sidera collocatam.
1.
SCORPIUS.Hic propter
magnitudinem membrorum in duo signa dividitur, quorum unius effigiem nostri
Libram dixerunt. Sed omnino totum signum hac de causa statutum existimatur:
quod Orion cum venaretur, et in eo exercitatissimum se esse confideret, dixisse
etiam Dianae et Latonae se omnia, quae ex terra oriantur, interficere valere.
Quare Terram permotam, Scorpionem misisse, qui eum interficere monstratur.
Iovem autem utriusque animum admiratum, Scorpionem inter astra conlocasse, ut
species eius hominibus documento esset, ne quis eorum aliqua re sibi
confideret. Dianam autem propter studium Orionis petisse ab Iove, ut idem illi
beneficium daret petenti, quod Terrae ultro tribuisset. Itaque eum ita
constitutum, ut, cum Scorpius exoriatur, occidat Orion.
|