1.
SAGITTARIUS.Hunc complures Centaurum esse dixerunt; alii autem hac de
causa negaverunt, quod nemo Centaurus sagittis sit usus. Hic autem quaeritur,
cur equinis cruribus sit deformatus et caudam habeat ut Satyri. Dicunt enim
nonnulli hunc esse Crotum nomine, Euphemes Musarum nutricis filium. Ut ait
Sositheus tragoediarum scriptor, eum domicilium in monte Helicone habuisse et
cum Musis solitum delectari, nonnumquam etiam studio venationis exerceri.
Itaque pro merita diligentia magnam laudem assecutum; nam et celerrimum in
silvis et acutissimum in musis factum esse. Pro quo studio illius petisse Musas
ab Iove, ut in aliquo astrorum numero eum deformaret. Itaque Iovem fecisse; et
cum omnia illius artificia uno corpore vellet significare, crura eius equina
fecisse, quod equo multum sit usus; et sagittas adiunxisse, ut ex his et acumen
et celeritas eius videretur. Caudam satyricam in corpore fixisse, quod iam non
minus hoc Croto Musae, quam Liber Satyris sit delectatus. Ante huius pedes
stellae sunt paucae et in rotundo deformatae, quas coronam eius ut ludentis
abiectam nonnulli dixerunt.
1.
CAPRICORNUS.Huius effigies similis est Aegipani. Quem Iuppiter, quod
cum eo erat nutritus, in sideribus esse voluit, ut capram nutricem, de qua ante
diximus. Hic etiam dicitur, cum Iuppiter Titanas obpugnaret, primus obiecisse
hostibus timorem, qui panikos appellatur, ut ait Eratosthenes. Hac etiam de
causa eius inferiorem partem piscis esse formationem, et quod muricibus hostes
sit iaculatus pro lapidum iactatione. Aegyptii autem sacerdotes et nonnulli
poetae dicunt, cum complures dii in Aegyptum convenissent, repente pervenisse
eodem Typhona, acerrimum giganta et maxime deorum hostem. Quo timore permotos
in alias figuras se convertisse; Mercurium factum esse ibim, Apollinem autem,
quae Threicia avis vocatur, Dianam aeluro similatam. Quibus de causis Aegyptios
ea genera violari non sinere demonstrant, quod deorum imagines dicantur. Eodem
tempore Pana dicunt in flumen se deiecisse et posteriorem partem corporis
effigiem piscis, alteram autem hirci fecisse et ita a Typhone profugisse. Cuius
cogitatum Iovem admiratum, inter sidera effigiem eius fixisse.
|