1.
AQUARIUS.Hunc conplures Ganymedem esse dixerunt, quem Iuppiter
propter pulchritudinem corporis ereptum parentibus, deorum ministrum fecisse
existimatur. Itaque ostenditur ut aquam aquali infundens. Hegesianax autem
Deucaliona dicit esse, quod eo regnante tanta vis aquae se a caelo profuderit,
ut cataclysmus factus esse diceretur. Eubulus autem Cecropem demonstrat esse,
antiquitatem generis commemorans et ostendens, antequam vinum traditum sit
hominibus, aqua in sacrificiis deorum usos esse, et ante Cecropem regnasse quam
vinum sit inventum.
1.
PISCES.Diognetus Erythraeus ait quodam tempore Venerem cum
Cupidine filio in Syriam ad flumen Euphraten venisse. Eodem loco repente Typhona, de quo supra
diximus, apparuisse; Venerem autem cum filio in flumen se proiecisse et ibi
figuram piscium forma mutasse; quo facto, periculo esse liberatos. Itaque
postea Syros, qui in his locis sunt proximi, destitisse pisces edere, quod
vereantur eos capere, ne simili causa aut deorum praesidia impugnare videantur,
aut eos ipsos captare. Eratosthenes autem ex eo pisce natos hos dicit, de quo
posterius dicemus.
|