Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Gaius Iulius Hyginus
De astronomia

IntraText CT - Text

  • LIBER SECUNDUS
    • Capp. XXXI-XXXII
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Capp. XXXI-XXXII

XXXI.

1. CETUS.De hoc dicitur quod a Neptuno sit missus, ut Andromedam interficeret, de qua ante diximus; sed quod a Perseo sit interfectus, propter inmanitatem corporis et illius virtutem inter sidera conlocatum.

XXXII.

1. ERIDANUS.Hunc alii Nilum, complures etiam Oceanum esse dixerunt. Qui autem Nilum volunt vocari, propter magnitudinem eius et utilitatem aequissimum esse demonstrant, praeterea quod infra hunc quaedam stella sit, clarius ceteris lucens, nomine Canopos appellata. Canopos autem insula flumine adluitur Nilo.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License